EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

345

de Mirslaus. Abbatisse et conuentui sanctimonialium vallis sancte Marie in Osla Cysterciensis ordinis vendidit laneum et agros in estimatione dimidii lanei et decem curticulas de consensu uxoris sue uidelicet domine Agnetis et bona voluntate in villa que uocatur Droscuwilz recedendo ab omni iure quod in eisdem bonis videbatur habere receptis prius a prefatis abbatissa et conuentu quindecim marcis argenti pro eisdem. Protestatus est nichillominus idem nobilis coram nobis quod pio zelo ductus ad laudem dei et gloriose virginis Marie matris eius nec non pro salute carorum suorum tam viuorum quam moríuorum sepe dictis Abbatisse et conuentui in Osla Ius patronatus ecclesie ville de Droscwwitz dederit a longe reiroactis annis et temporibus prout in litteris exinde confectis dinoscitur contineri. Verum ne possit processu temporis alicuius proteruitas infirmare iytulum emptionis. resignationis, et protestationis huiusmodi litteris fecimus conmendari et sigilli nostri munimine recipere firmamentum. Acta sunt hec in Znoym. Anno domini M. CC. Sexagesimo secundo. III. Kalendas Decembris. Coram testibus subnotatis. Domino Her. decano Znoymensi. Domino Karulo preposito montis sancti ypoliti. Domino O. preposito in Osla et W. capellano dominarum. Domino Marquardo. Domino Lupo et Wernhardo flio suo de Nasmeritz. Domino Smilone de Belkouwe. Domino Hartlibo de Miselboritz. Rancyro Zudario. Gerslao de Knenitz. Merbotone prouinciali Znoymensi et aliis quam pluribus tunc collectis ibidem.

Ex originali duplo cum sigillo illaeso in archivo monasterii Oslowanensis.

CCCL.

Capitulum Olomucense venditionem villae Lupljn ratam habet. Dt. Olomucii, in die sancli Thomae, 1262.

Whniuersis Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit B.(artholomeus) decanus totumque Capitulum O/omucense salutem in domino. Noueritis nos litteras domini O/rici Militis de Hoenbuch recepisse sub hac forma. Venerabilibus in Christo dominis preposito Decano et Capitulo Olomucensi O. dictus de Hoenbuch (de Alla fago alibi) Miles domini Epi-

scopi Olomucensis se paratum in omni genere seruiendi. Notum vobis esse 44


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile