EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

330

ordinis sancti Augustini, Olomucensis diocesis, salutem et apostolicam bene- dictionem. Cum a nobis petitur guod iustum est et honestum, tam uigor eguitatis, guam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri, ad debitum perducatur effectum. Ea propter dilecte in Christo filie, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates, et immu- nitates a Romanis Pontificibus predecessoribus nostris, siue per priuilegia, seu alias indulgentias, uobis, aut monasterio uestro concessas, necnon liber- tates et exemptiones secularium exactionum, a Regibus et Principibus, aliisque Christi fidelibus, rationabiliter uobis aut Monasterio predicto indul- tas, sicut eas iuste ac pacifice obtinetis, uobis, et per uos, eidem Mona- sterio auctorifate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre

confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem

hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei, et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum apud Vrbem ueterem Nonis Martii. Pontificatus nostri anno secundo.

Ex originali in eodem archivo.

CCCXXXV.

Idem episcopo Olomucensi mandat, ut monialibus de Cella sanctae Mariae Brunae sacerdotes idoneos pro necessitate spirituali depulet. Datum apud Urbem velerem, II. Idus. Aprilis, 1262.

WV rbanus episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri . . Epi- scopo Olomucensi. Salutem et apostolicam benedictionem. Vota perso- narum humilium diuinis laudibus ascriptarum que fructum salutis eterne continere perspicimus, ad effectus gratiam pio dirigere fauore debemus. Hinc est quod nos deuotis precibus dilectarum in christo filiarum . . Prio- risse et Monialium inclusarum Monasterii de Cella sancte Marie in Brunna ordinis sancti Augustini Olomucensis diocesis annuentes, fraternitatem tuam rogamus, et hortamur attente, per apostolica tibi scripta mandantes, qua- tinus circa easdem Priorissam et Conuentum pro diuina et nostra reue- rentia, paterne dirigens benignitatis affectum, eis cum super hoc fueris

à


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile