69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
292
siue quibuscunque aliis fidelibus suis graciam suam et omne bonum. Licet
ex officio regie magestatis pupillorum ac viduarum tribulationibus obuiare
et generaliter omnes nobis subiectos in viam pacis dirigere teneamur
iuxta dominicam voluntatem; nos tamen affectu speciali et gracia erga
Priorissam et conuentum de Cella s. Marie in Brunna sumus diuinitus
illustrati. Hinc est, quod ad subleuandam inopiam earundem, ad promotio-
nem diuine laudis pro anime nostre remedio concedimus plantationes qua-
rundam domorum nouellas prope muros ciuitatis superius memorate, quas
seriose in nostram protectionem recipimus misericorditer et fauorem, man-
dantes vobis sub obtentu gracie nostre ac rerum vestrarum, ne quis vestrum
umquam racione exactionis, siue precarie ciuitatis, siue in iuribus foraliis
emendo seu vendendo, uel quacunque alia de causa dictos homines in
dictarum dominarum bonis degentes aliquam molestiam indebitam presumat
seu violenciam irrogare. Оша quod Deo semel dicatum est, manibus
laicorum non licet ulterius attrectari; qui autem. de cetero secus facere
presumpserit, gratiam nostram se nouerit offendisse. Datum in Zhnoym
pridie nonas Decembris.
Ex originali in archivo c. r. aulico Vindobonae.
CCC.
Alexander papa IV. monasterio Welehradensi concedit, ut possessiones
el bona. fralrum suorum recipere el relinere possit. Datum Laterani,
’ VI. Idus Januarii, 1261.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis abbati et
conuentui monasterii de Welegrad, Cisterciensis ordinis, Olomucensis dio-
cesis salutem et apostolicam benedictionem. Deuotionis uestre precibus
inclinati presentium vobis auctoritate concedimus, ut possessiones et alia
bona mobilia et immobilia, que liberas personas fratrum vestrorum, mundi
relicta vanitate ad vestrum monasterium conuolancium et professionem fa-
ciencium, in eodem iure successionis vel alio iusto titulo, si remansissent
in seculo, contigissent et ipsi potuissent aliis libere erogare, rebus feuda-
libus duntaxat exceptis, valeatis petere, recipere ac eciam retinere. Nulli
al
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile