69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
286
eiusdem Stephanum Ungarie Reges Illustres et Danielem Regem Russie,
et filios eius, et ceteros Ruthenos, ac Thartaros, qui eidem in auxilium
venerant, et Boleslaum Cracouiensem, et Laczkonem, iuuenem Lansacie
Duces, et innumeram multitudinem inhumanorum hominum Cumanorum,
Ungarorum, et diuersorum Sclauorum, Siculorum quoque et Valachorum,
Bezzeninorum, et Ismahelitarum, Scismaticorum etiam vtpote Grecorum, Bul-
garorum, Rasniensium et Bosniensium hereticorum auctore deo gessimus
et victorie nobis date celitus, et post victoriam inter nos ex parte una, et
dictos Reges ex altera concordie reformate processum non ab re duximus
P. V. preuia veritate presentibus declarandum. Sane cum ad flumen, quod
Moraua dicitur, circa locum a castro et oppido Hemburg duobus milliaribus
distantem Ungarie et Austrie inibi confinia terminantem cum nostris exer-
citibus venissemus ex aduerso. Sicque factum est, ut nostra et aduersa-
riorum castra solum duntaxat deuideret fluminis meatus, cumque sic loci positio
se haberet, ut aduersarios sine irremediabili nostrorum iactura votiuum pos--
semus consequi accessum, et pro reformando inter nos et eosdem reges
pace, postquam fuisset utrimque aliquociens multipliciter attemptatum, .ipsis
vero Regibus de die in diem, et de hora in horam suas in diuersas va-
riantibus voluntates non restaret aliquis pacis locus. Haut dubium ad instar
Pharaonis corda illorum indurante Domino ulcionum. Nouissime unius duo-
rum parte aduerse obtulimus optionem, ut videlicet vel illa nobis cederet,
quatenus ad eandem gerendi belli causa transire possemus, vel nos id
parti adverse concederemus. E quibus disiunctis partibus alterum pars
adversa elegit, ut videlicet nos cederemus, et nostra cessione eisdem locum
transeundi daremus, et ut id posse fieri videretur, quovis impedimento
cessante, dicti Reges, et eorum rami et comites threvgas constitutas, et
suis iuramentis firmatas per totum diem beate Margarethe festum proxime
precedentem, et medietatem ipsius festi diei nobis mediantibus ydoneis
nunctiis remiserunt. Verum iidem sua facta, et iuramenta soliti violare
per vada inventa, et sibi aptata clam nocte ad nostram partem cum omni
suo exercitu transierunt. Et cum diceremus pax et securitas, subito cum
inenarrabili multitudine contra nos improvisos apparuerunt in campo. Et
cum in spe threvgarum vix decima pars nostri exercitus penes nos pro
nostre custodia persone remansisset, eo quod plures de nostris transito
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile