EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

286

sororem Katharinam priorissam et conuentum celle sancte Marie in Brunna ordinis predicatorum nostre dyocesis ex altera, super villa, que dicitur Düraxr, et coram diversis iudicibus utraque pars fuisset grauata multis laboribus, sumptibus et expensis lite nondum finita, volentes ambe partes ad concordiam peruenire et uitare dampna plurima et expensas, pro bono pacis et quietis quia non decet seruos dei litigare. talem concordiam com- posicionem et transactionem de assensu eciam et uoluntate nostra fecerunt, videlicet quod dicte priorissa cum suo conuentu eidem abbati et conuentui pro se ei suis successoribus in perpetuum dederunt et tradiderunt medie- tatem pomerii, quod habent prope ciuitatem Brunensem iuxta fluuium qui dicitur Swarczauia, et situm circa uiam publicam inter molendinum Siboto- nis, et molendinum Lutoldi ciuium de Bruna, quod fuit quondam Swellarij, quod possident pro indiuiso cum Ecclesia et Canonicis de Chremsyr. ad habendum et tenendum possidendum et quidquid sibi et.suis successoribus deinceps placuerit perpetuo faciendum, cum introitu et exitu suo et omni iure vsu sev requisicione quod haberet in ipso pomerio cum accessibus et egressibus suis usque in viam publicam. Cuius possessionem corporalem apprehendendi et accipiendi auctoritate propria eisdem plenam et liberam licenciam contulerunt promittentes eidem abbati et conuentui pro se et suis successoribus de dicto Pomerio vel eius parte uel usu uel iure ipsius eis- dem questionem uel litem ulterius non inferre non inferenti consentire. Econtra dicti abbas et conuentus eisdem priorisse et conuentui dederunt cesserunt et transtulerunt omne ius et actionem personalem vel realem spiritualem uel corporalem quod habebant vel habere poterant in dicta villa que dicitnr Diwax. renunciantes expresse liti et litteris quibuscumque ini- petratis et impetrandis et promittentes eandem Priorisse et Sororibus litem uel questionem super dicta villa uel aliqua parte eius uel iure ipsius non inferre nec inferrenti consentire que omnia et singula promiserunt inuicem vna pars alteri firma et rata. habere et tenere et non contra facere uel uenire aliqua racione vel causa de iure uel de facto et non petere bene- ficium restitucionis in integrum nec dicere se deceptam nec litteras aliquas de cetero inpetrare contra predicta uel aliquod predictorum sub pena ar- genti centum marcarum puri, que tociens comitatur et exigi possit, quo- . ciens contra factum fuerit in aliquo predictorum et refectione dampnorum


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile