63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
284
qui ad ipsam ecclesiam in festis subscriptis, uidelicet in natiuitate Chrysti.
in cena domini. in die parasceues. in festis resurrectionis. et ascensionis
domini. in aduentu spiritus sancti paracliti. in anniuersario die dedicationis
ecclesie predicte. in sollempnitatibus assumptionis. natiuitatis. purificationis.
et »nnuntiationis gloriose uirginis Marie. in festo beati W'encezlai marty-
ris, eiusdem ecclesie patroni. in primis quoque uesperis. ac per ocíauas
eiusdem festi. atque in translatione ipsius martyris. in inuentione et exal-
tatione sancte crucis. in festo beati Johannis baptiste. beati Johannis euan-
geliste. Petri et Pauli apostolorum. beati Cristini martyris. beatorum Au-
gustini. Martini. et Nicolai pontificum. atque beatarum Katerine. et
Cordule uirginum causa deuotionis accesse(rint). Nos de dei omnipotentis
misericordia, et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi,
singuli singulas quadragenas de iniunctis eis penitentiis, dummodo loci dyo-
cesanus consenserit misericorditer in domino relaxamus. In cuius rei testi-
monium sigilla nostra presentibus duximus apponenda. Datum Rome apud
sanctum Petrum anno domini. millesimo. ducentesimo. octuagesimo. sexto.
VI. Kalendas Maii. Pontificatus domini Honorii. pape. quarti. anno primo.
Über den angehängten Siegeln eines jeden der Bischöfe sind die
Unterschriften derselben, und zwar in folgender Ordnung:
Theodrici Olomucensis. episcopi; Reinaldus. messanensis archiepisco-
pus; Waldebrunus auellonensis; Henricus saxenas; Frater. thomas Itine-
rensis ..; Benedictus. bisaciensis episcopus ...; Egidius turtiburensis . .;
petrus Wibergensis; Perronus Larinensis.; Bernardus vizentinus; Roma-
nus Crohensis.; .Leo calamonensis; . Romanus alifanus; Leotherius veru-
lanensis; Bartholomeus ameliensis.
Von den ursprünglichen 15 Siegeln fehlen 4.
Ex originali in archivo capituli Olomuc.
LXXX.
Gerhardus de Obran et conjux ejus Jutta de Velsperg vendunt
praelium suum in Ebenfurdt Cunrado de Potendorf. Datum in die S. Pe-
troniliae. 1286.
Dipl. R. R. Rudolphi Ms. in bibliotheca Vindobonensi.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile