63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
276
rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino pote-
ritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter
autem decimas, terras, domos, vineas, villas, possessiones, et alia bona
uestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, uobis et per uos eidem
monasterio auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patroci-
nio communimus. Salua in predictis decimis moderatione concilii generalis.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et con-
firmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc
attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri
et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Vrbemue-
terem XV. Kalendas Maij. pontificatus nostri Anno Secundo.
Originale in curia Brunensi f. O. I1. n. 6.
LXXI.
Indulgentiae a nonnullis archiepiscopis et episcopis ecclesiae. fratrum
praedicatorum Olomucii concessae. Dto. apud Urbem veterem V1. Kal.
Martii. 1284.
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Nos Dei
gratia Reynaldus Messanensis, Wilhelmus Corinthiensis, Petrus Arbonen-
sis archiepiscopi, Acerus Uexoniensis, Bartholomeus Gagetanus, Henricus
Saxoniensis, Symon Papiensis, Petrus Ciuitatensis, Fridolus Ouetensis,
HRobertus Rossensis, Bernardus Humanas, Vincentius Portugalensis, Ptolo-
meus Sardinensis, Thorsinus Hamerensis, Petrus Cluensis, Andreas Asloen-
sis episcopi, salutem in domino. Licet is de cuius munere uenit, ut sibi
a suis fidelibus digne et laudabiliter seruiatur, de habundantia pietatis sue
merita supplicum excedens et uota, bene seruientibus multo maiora tribuat,
quam ualeant promereri. Desiderantes tamen reddere domino populum
acceptabilem fideles Christi ad complacendum ei quasi quibusdam allectiuis
muneribus indulgentiis uidelicet et remissionibus inuitamus, ut exinde red-
dantur diuine gratie aptiores. Cupientes igitur, ut ecclesia fratrum ordi-
nis predicatorum in Olmoz ciuitatis Olmoczensis congruis honoribus fre-
quentetur, omnibus uere penitentibus et confessis, qui ad ipsam ecclesiam
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile