EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

vestri sumus, et semper erimus, nec a vestro obsequio et subiectione pre- textu, metu, occasione, vel modo aliquo diuertemus, nec ciuitatem seu opi- dum Igla alicui alii trademus, sed ipsum fideliter vobis seruabimus, et aduersus omnem alium hominem bona fide totisque viribus defendemus, nisi vobis placeret inposterum nobis remittere fidelitatis_et homagii vobis pre- stiti sacramentum. Ad que omnia et singula sine dolo et omni fraude seruanda omnes nostras res et bona nostra et statum nostrum et liberorum nostrorum presentibus nostris litteris vobis voluntarie obligamus. Et Si, quod Deus auertat a nobis, contrarium faceremus, ex tunc volumus rei de infidelitate et perfidia iudicari, et perpetuo esse infames, ac etiam de cri- mine lese Maiestatis et fracte fidei seuero iudicio nos et omnes nostros posteros condempnari. Subiicimus etiam nos sponte iurisdictioni et iudicio venerabilis patris et domini nostri Olomucensis Episcopi, qui per excom- municationis et interdicti sententias et alias censuras ecclesiasticas sine strepitu iudicii nos compellat, ut seruemus vobis et Romano imperio omnia et singula supradicta. In cuius eíc.

Bodmann cod. epist. Rudolphi I. R. R. pag. 54. Boczeks Mähren unter Rudolph dem Ersten pag. 54.

LVIII.

Rudolphus, Romanorum rea , encyclicam scribit ad nobiles et civitates Boëmiae, ut se nunc ei ad instar Moravorum submittant. (Datum mense Octobri) 1278.

Quia de iure nobis et imperio nunc de nouo uacare cepistis, fideli- tatem vestram monemus et hortamur studio, quo possumus ampliori, quate- nus ad instar nobilium, baronum ac ciuitatum multarum per Morauiam vos nostre gracie studeatis submittere humiliter et deuote, considerantes attente,

quanta ex indeuotione vobis poterunt suboriri discrimina, et ex fide com-"

moda prouenire. Non enim plus rationis habundat in vobis quam in cete- ris, qui se nostre clementie submiserunt. Propter quod vos nobis et sacro imperio in pura deuotione adiungite, et nos affluentibus vos graciarum muneribus attollemus. Super his vestros nuntios, qualibet auctoritate suf-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile