EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1

264

revertetur. Et quia prefatam summam Erclinus integraliter soluere non poterat. dilectus in Christo prepositus de ozla patronus Ecclesie omnium sancíorum. partem peccunie promisit soluere. de redditibus dotis ecclesie. exsolute. recipiendas suo tempore successiue. si enim prefatum Erclinum. diem extremum claudere contigerit. predictus prepositus de ozla. pretaxa- tam dotem tam diu tenebit vsque quod suam peccuniam possit integraliter rehabere. Et quoniam prefatus Judeus, est certificatus de predicta summa XXX. marcarum per fideiussoriam caucionem, que sibi suis temporibus persol- uetur, prefatam dotem ad Ecclesiam omnium sanctorum. confirmamus. perpetuo. In nomine patris et filii et spiritus sancti. presens scriptum sibi conceden- ies. nostri sigilli munimine roboratum. Datum in Modriz. Anno domini millesimo. CC. LXX. VIII. XVI. Kalendas augusti.

Ex originali eum sigillo integro in archivo curiae Brunensis f. N. XIII. n. 1. LIII. Rudolfus, Romanus rex, civitati Znoym jura et bona confirmat augetque,

mec "on concedit, wt eisdem libertatibus uli possit, quibus civitas Wienna gaudet. (Datum mense Septembri) 1278.

Dilectis fidelibus nostris ciuibus Znoymensibus, qui se ipsos et ciui- tatem nostre et Romani imperii iurisdictioni tam liberaliter quam fideliter subiecerunt, regalis gracie plenitudinem plene contulimus, eosque in no- strum fauorem collegimus specialem; et ut prompta eorum deuotio aliis sit exemplum, ad sinum nostre clementie fiducialiter transeundi, nos predictis ciuibus omnes gracias, libertates et iura, seu -predia vel possessiones, que vel quas a quondam O(takaro) illustre Rege Boemie, vel suis progenito- ribus usque ad hec tempora tenuerunt, rata habemus et grata, easque et ea ipsis ciuibus tenore presentium confirmamus ; quorum jurium, graciarum libertatum, ipsis a terre principibus indultarum. aliquas in specie duximus exprimendas. Primo videlicet eisdem ciuibus nostris annuimus, ut thelonium salis ac officium, quod Schrotampt vulgariter appellatur, pro roboratione et reparatione ciuitatis perpetuo pristino more recipiant, ipsam ciuitatem ubi- libet, ubi opus fuerit, dictorum officium redditibus congrue muniendo. Item


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile