EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

252

vobis de ipsis praesumatis dominium usurpare; et licet hoc in omnibus locis circa praedictos fratres et homines ipsorum volumus generaliter ob- servari; In Chrems tamen et in Egenburch, teneri praecipimus et manda- mus, ne videlicet quisquam vestrum ibidem de hominibus praedictorum fra- trum advocatiam audeat sibi assumere sine nostro mandato, nisi quem ipsi fratres a nobis petiverint et optaverint nominatim, ad exactionem vero et stevras, quas ibidem Comitibus nostris imponimus, supradictorum fratrum homines per vos nullatenus cogi debent. Si vero nos aliquam summam eiisdem fratribus pro nostra et terrarum nostrarum necessitate duximus imponendam, ipsi fratres hanc a suis hominibus debebunt colligere, et per se, quibus.jusserimus, assignare. Quod si ab eis predextu litterarum no- strarum, in quibus forsan ponimus, quod tam cives quam et hii, qui extra maenia fuerint, dare quod imponimus, teneantur, aliquid fuerit postulatum, quod hanc nostram gratiam minuat aut infringat, presentium autoritate liberam habeant facultatem, quod postulatum fuerit, denegare. Si qui au- iem eos ulterius pro aliqua exactione captivare aut res ipsorum invadere violenter praesumpserint, eos tanquam mandati nostri contemptores secun- dum justitiam puniemus. Si quid praeterea quaestionis in aliqua magna causa universi judices habuerint, contra ipsos in nostra decernimus pre- sentia judicandum. Verum si ab aliquo judicum secus factum fuerit in hac parte, nostrae pro certo gratiae se offensam noverit graviter incurisse. Et ut haec singula praemissorum in suo vigore maneant inconfulsa; in signum renovationis et perpetuae firmitatis praedictorum, praefatis Abbati et con- ventui monasterii in Zwetl damus praesentem paginam nostrorum Sigillo- rum munimine roboratam, testibus qui aderant subnotatis, qui sunt Hart-

libus Cammerarius Moraviae, Znato dapifer, Nezabitz (sic) pincerna, Vlricus

de Durrenholz, Magister Petrus praepositus Wischegradensis Cancel- larius nostri regni, et alii quam plures. Actum in Brunna anno Domini M. CC. LX. VII. et datum per manus magistri Vlrici plebani de Hartpurch. mense Novembris.

Ex autographo in archivo monasterii Zwetl.

à


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile