EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

243

XXIX.

Přemysl Otakarus, rex Boémiae et marchio. Moraviae, civitati Gewicko usum jurium Magdeburgensium ad. modum civitatis. Unicow una cum jurisdictione tredecim. villarum adjacentium, et cum jure milliari concedit. Datum Bürglitz, VIII. Idus Augusti 1258.

Nos .Prziemisl qui et Othakarus dei gracia dominus Regni Boemie, Dux Austrie et Marchio Morauie Vniuersis hanc literam inspecturis inno- tescimus testimonio huius scripti quod Nos oculis misericordie inspectis affliccionibus et pressuris dilectorum ciuium nostrorum de Gewiczka, qui ex donacione eiusdem ciuitatis per nostros predecessores et nos nosíris nobilibus nimis indebitis exaccionibus per eosdem preter iusticiam sint af- flic, Nos eandem ciuitatem tenendam amodo pro reparacione boni status et comodo eiusdem nostre atíraximus potestati defendendos vniuersos eius- dem ciuitatis incolas vt post multa pressurarum grauamina nostris tempori- bus habundancius consolentur, Promittimus tamen vt si dictam ciuitatem ex casu nos alicui Nobili nostro tenendam conferre contingeret quod idem no- bilis non nisi certo et debito censu contentus esse debeat, quem hucusque ex antiquo ciuitas soluere usitauit Volentes simpliciter vt omnibus iuribus, censualibus et alijs iuribus. quibus Nouaciuitas Vniczow alio nomine nuncu- pata et Judicium eiusdem ciuitatis gaudet et fruitur temporibus ex antiquo, damus, concedimus aítribuimus liberaliter et benigne ad vtifruendum eis- dem perpetuis temporibus per eos et eorum quoslibet successores Et no- minatim cum íredecim uillis circum ciuitatem Gewiczka adiacentibus uide- licet Kornicz. Albendorf Arnolezdorf Dorflins Ernestendorf Brasen Har- tungsdorf Mertinezdorf Vnraez Niderunracz Mitterdorf Vrsedel et Neu- branow et silua dicta. Branerualde. Inclusis specialiter causis majoribus siue criminalibus in Judicijs dictarum uillarum occurentibus quas in ipsa ciuitate Gewiczka et non aliunde volumus judicari et quibuslibet alijs ju- ribus cum quibus ciuitas Gewiczka una cum iudicio fuit primitus elocata et ipsi ciues cum iudice gaudere debent per omnia de plenitudine nostre gracie et fauoris Que jura nec per nos nec per nostros aliquatenus infrin- gemus Hoc adiecto quod in loco eodem iuxta diuturnam consuetudinem sit

31 *


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile