EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

240 altera renitente talem nobis in Scripto presentauit appellacionem, cuius te- nor talis est. A uobis domine Stephane appello sicut prius appellaui. uice magistri fratrum hospitalis iherosolimitani per regnum Boemie. cause. autem appellacionis sunt iste, quia licet ante annum simus citati a uobis, semel tantum et non magis tamen argumentum consequebatur euidens, quod a causa quieuissetis. Tandem post unum annum subito et ex inprouiso ci- tastis nos peremptorie, extra dyocesim pragensem ad terminum satis bre- i uem. Vbi confisi de iure nostro cum comparuissemus, licet multis negociis prepediti et ideo inparati ad respondendum petiuimus inducias. Vobis uero nolentibus eas concedere appellauimus. deinde habito consilio uisum fuit uobis ut exhiberetis nobis inducias trium septimanarum, et nulla racione longiores. Nos autem non renunciantes appellationi expresse remeauimus ad terram nostram. querentes celeriter magistrum nostrum, in longinquis partibus constitutum. Deinde temptauimus propter bonum iusticie parati cum aduocatis reuerti et uestro iudicio comparere, et tunc fonsitan appel- lacioni renunciare. Sed quia tempus induciarum nostrarum in tantum nos artauerat et artat, quod parum uel nichil deliberare uel inuestigare ualui- mus de ueritate cause, in quam trahimur, nec de aduocatis prouidere in tam breui spacio temporis, propter multa negocia, quibus inplicamur ex officio, iterum et iterum sppelamus a grauamine uestro domine abba de Luca et submittimus nos et nostra subprotectione domini pape. Appella- cione quali recitata procurator Abbatis et monasterii persuadebat ap- pellacioni minime deferendum, quia nec appellatum fuit agrauamine nec agrauamine comminato, maxime cum hodie nequeat quis appellare absque racionabili et manifesta causa, tali uidelicet, que coram iudice appellacionis debeat legitima reputari super eo interlocutoriam postulauit humiliter et instanter. Nos uero habito prudentum consilio interlocuti fuimus appella- cioni minime deferendum, ex causis in litteris appellacionis comprehensis; et libenter apostolos dedissemus procuratori magistri et fratrum si uoluisset exspectasse, et non contumaciter recessit. Deinde procurator Abbatis et monasterii petiuit partem aduersam iudicari contumacem, et penam infligi a canonibus constitutam. Nos uero habito consilio magistrum hospitalis et fratres ipsius iudicauimus contumaces, et nichilominus eosdem, quantum ad duos dies in "rebez, et Znuoym ipsos condempnauimus in expensis. Post-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile