EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

19 iniuriatur eisdem. Quocirca mandamus, quatenus partibus conuocatis, audia- tis causam, et fine canonico decidatis eandem facientes, quod decreueritis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. "Testes vero qui nominati fueriut, si se gracia, odio, uel timore subtraxerint compellatis veritati te- stimonium- perkibere. Datum in Cremsir VII. Kalendas octobris. Nos igi- tur volentes mandatum vestrum exequi reuerenter predictum. petrum pleba- num de Henrichs ad presenciam nostram duximus euocandum predictis ab- batisse et conuentui responsurum. llle autem in presencia nostra compa- rens personaliter, sine strepitu iudicii vsus saniori consilio ante terminum, sibi per nos assignatum presente parte aduersa de plano et simpliciter ces- sit liti et de tercia parte decimarum ecclesie sue in Henrichs quam pete- bant domine supradicte promittens bona fide secundum ícnorem priuilegii domini Brunonis Olomucensis Episcopi et Capituli sui Olomucensis se fouere predictas dominas abbatissam et conuentum in,iure ipsarum quantum ad prefatam partem terciam decimarum, et eisdem in nullo penitus derogare. Et hoc vestre reuerencie intimamus et a vobis id ipsum ratificari petimus vestrarum testimonio litterarum. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillis nostris et sigillo predicti domiui Petri plebani in Henrichs fecimus sigillari. Datum in Branna anno domino M. CC. XCHII. Nonas Nouembris.

Ex originali cum tribus sigillis in archivo ejusdem monasterii.

XVIII.

Wenceslaus, rex Bočmiae et marchio Moraviae, monasterium Tiśnowi- cense ab omnibus exactionibus el aliis oneribus eximit. Dto. in Olomuc V. Kalend. Decembris 1294.

Nos Wencezlaus dei gracia Rex Boemie. Dux Cracouie et San- domirie. Marchioque Morauie tenore presentium notum facimus vniversis tam presenübus quam futuris. Quod cum venerabile Monasterium de Z'us- nowicz ob reuerenciam dei et veneracionem beate Marie virginis gloriose, sic pronis et benegnis prosequamur fauoribus, prerogatiua gracie specialis, quod Monasterium ipsum tanquam nostram fundacionem diuine retribucionis intuitu in nostram proteccionem assumpsimus manutenendum ab illicitis

3%


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile