63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
218
Ш.
Henricus, dux Bavariae et marchio Austriae, litem inter Chadoldum de
Harroz et fratres hospitalis S. Joannis Hierosolymitani super possessione
in Mauerberg (Meilberg) componit. Dto. Neuburg XVIII. Kalend.
Septembris 1156.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis, Heinricus dei gracia dux
Bauuarie et marchio austrie salutem omnibus Cristi fidelibus.
Quoniam quidem dei fauente clemencia. prospera succedunt nobis
tempora. decet ut sibi famulantes diligamus et foueamus. ac paci et quieti
eorum prouideamus. quatenus et ipsius hic mereamur dona ampliora. nec
bonis priuemur que beatis in futuro in celis sunt reposita. Diuine igitur
respectu gracie operam dedimus litem finire. que fuit inter chadoldum de
harroz. et fratres sancti iohannis baptiste hospitalis hierosolime. super pos-
sessione patrui sui Chadoldi senioris. uidelicet Mourberc cum omnibus per-
ünenciis suis. quam pro remedio anime sue suorumque ad altare beati
baptiste iohannis in hierosolima. propria manu et potestatiua manu libere
delegauit. Sciant ergo tam presentes quam futuri quod idem iunior cha-
doldus coram fidelibus nostris in manus nostras ius beneficiale prorsus re-
futauit. quod prefate possessioni intendebat. indeque predictos fratres fre-
quenter fatigabat. Uerum fratres pro succidenda lite et adipiscenda
perpetuali pace. duas ei tradiderunt uineas Grinzingen sitas. de familia
'uero a prefato seniore chadoldo sibi tradita. dimiserunt ei Ottonem et
Vdalricum Gerlohum et Woluoldum. et duas sorores Regenwardi. Ipse
uero iunior chadoldus. in nostra nostrorumque fidelium presencia. spopondit
se nunquam amplius sepe dictos fratres aliquo modo infestaturum. nec in
familia. nec in possessione. nec in alia quacumque re. neque per se. ne-
que per aliquos suorum. neque per submissas. aut per summittendas per-
sonas. scilicet ex parte sua omniumque suorum. pacem eis perpetualiter se
conseruaturum. Ut autem ea que gesta sunt. auctoritate nostra. debita
sint firmitate subnixa. et ut eadem que hactenus in terra nostra posside-
bant amodo sine contradictione habeant. et possideant. litteris notari et
sigilli nostri impressione precepimus insigniri. 'Pestes qui presentes ade-
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile