EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

207

CXCV.

Wenceslaus, rex Bočmiae et marchio Moraviae, confert civitati Olomu- censi rubum Horka exstirpandum, ай locandam villam. Au nominandam. Dto. Pragae, VI. Nonas Julii. 1306.

Nos Wenceslaus, dei gracia Boemie et Polonie Rex, Dux Cracouie et Sandomirie, Marchioque Morauie. Notum facimus vniuersis, presentes litteras inspecturis. Quod nos vtilitati et meliorationi ciuitatis nostre Olo- mucensis intendere cupientes rubum nostrum dictum Horka, iuxta agros siue bona ipsius ciuitatis situm, Ciuitati ipsi adiungimus, et volumus, vt ad eam de cetero debeat pertinere, ita tamen, quod ciues dicte ciuitatis Rubum ipsum radicitus extirpare, et ad agrorum culturam reducere tenean- iur. Villam quoque ibidem ciues ipsi de nouo facient et locabunt, que Aw debet vulgariter appellari, ad quam dictus rubus cum agris, qui de ipso rubo extirpati fuerint, pertinebit. Preterea dictis Ciuibus in dicta villa Aw per decem annorum spacium, a data presentium numerandorum continue, a censu et collectis generalibus plenam concedimus libertatem. Postquam autem libertas ipsa finita fuerit, et elapsa, ciues predicti de quolibet laneo predicte ville annis singulis tantum nobis in censu dare et soluere tene- buntur et debent, quantum de vnoquoque laneo in villa Holitz, que ad predictam ciuitatem pertinet, soluitur annuatim. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri, et sigillis maiestatis nostre iussimus communiri. Datum Prage Anno domini Millesimo "l'recentesimo Sexto. VI. Nonas Julii, Indictione quarta, Regnorum nostrorum anno secundo.

Ex originali iu archivo curiae Olomuc.

CXCVI.

Capitulum Olomucence declarat. scholasteriam esse officium et non digni- latem. Dto. in Olomuc, Kalend. Octobris 1306.

In nomine domini amen. Nos quoque Budyslaus decanus Cyrus prepositus Rancirus archidiaconus totumque capitulum Olomucensis ecclesie,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile