EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

187

CLXXVII.

Joannes, episcopus Olomucensis, Stemfloni de Mladěgowice bona ibidem in feudum confert. Dto. in. Kremsir VI. Kalend. Junii 13035.

Nos Johannes dei gracia Olomucensis episcopus. Notum esse cupi- mus vniuersis, et presentibus protestamur, quod nos de consilio consensu et fauore dilectorum nobis fratrum, dominorum Budizlai decani, Cyri: pre- positi, Rancyr archidiaconi, ac tocius capituli nostre: Olomucensis ecclesie quandam obligacionem, saluo iure ipsius capituli, admisimus et consensimus ad eandem, videlicet, quod Stemflo de Mladeyowicz, famulus noster, no- mine pignoris omnia bona sua, que tenet a nobis et ab ecclesia nostra, in villa Mladeyowicz, et in villis attinentibus, excepía curia sua et sex laneis ibidem in Mladeyowicz, Nicolao Mengoti, ciui Olomucensi, exhibitori pre- sencium, in trecentis marcis argenti siue grossorum ad pondus morauicale, cum omnibus suis pertinentiis obligauit, tali nihilominus adiecta condicione, quod idem Stemflo bona ipsa nobis cum dextrario, prout in privilegio suo continetur, deseruire tenetur, ac si ea personaliter possideret. Si autem Stemflo negligens in iamdicto seruicio nobis esset, tunc Nicolaus prefatus vice dicti Stemflini, cum feudales alii requirantur, per se, aut per alium nobis eadem seruicia, que Stemflinus sepedictus facere tenetur, explebit, vel quinque marcas nobis pro huiusmodi seruicio assignabit. Si uero ne- gligeret et requireretur generaliter sicut ceteri feudales et non seruiret, nec quinque marcas loco seruicii presentaret, primo termino negleccionis dabit duplum scilicet decem marcas. Secundo termino si negliget similiter de- cem, íercio similiter si requiretur et negliget, et quinto decem dabit. Quinto uero termino ipsa bona ad nos cum iuris plenitudine libere deuol- uentur. Preterea adicimus si aliquis tempore succedente iure coram no- bis dicta bona impetat uel impugnet, et ea ab ipso Stemflyno per iusticiam obtinebit, ex tunc Nicolaus antedictus nullo obstante medio, illi, qui eadem per iusticiam obtinebit, statim condescendere et cedere teneatur. Reser- uamus eciam nobis, cum simus dominus. bonorum predictorum, omnem my- neram cuiüscunque metalli, et alia iura, que ad nos pertinere in dictis bonis dignoscuntur, et que in sepedicti Stemílyni priuilegio exprimuntur.

24*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile