63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
171
OLXIII.
Joannes, episcopus Olomucensis, monasterio Gradicensi jus patronatus
ecclesiae in Hlinsko collatum a nobili Pardo de Hlinsko confirmat. Dto.
in Pustomér, Idibus Marti. 1304.
Nos Joannes, dei gracia Olomucensis Episcopus, notum facimus te-
nore presentium vniuersis, presentes litteras inspecturis, quod, cum dilectus,
filius Pardus de Hlinsk, wir nobilis, in nostra constitutus presentia cum
honorabili uiro, domino Romano, Abbate Gradicensis monasterii apud Olo-
mucz, ordinis Premonstratensis, diócesis nostre, de bona et libera uolun-
tate sua ius patronatus, quod in predicto Hlinsk sibi et heredibus suis
competebat, pro se et heredibus ac successoribus suis omnibus eidem ue-
nerabili monasterio Gradicensi pietatis intuitu liberaliter contulerit et de-
derit pleno iure: nos ad deuotam instantiam precum predicti domini Abbatis
et Pardi eiusdem ipsum ius patronatus in predicta de Hlinsk ecclesia, per
iam dictum Pardum dicto monasterio de assensu nostro collatum cum siluis
ac iuribus vniuersis, sedis Apostolice et eius legatorum, nec non diócesani
et Archidiaconi auctoritate ordinaria confirmamus, et presentis scripti pa-
trocinio fauorabiliter communimus. In cuius rei testimonium presentes lit-
teras fieri, et sigilli nostri munimine fecimus communiri. Actum in Postu-
mir castro Anno M. CCC. IV. Idus Martii. Indictione JL Pontificatus
nostri anno primo. |
Ex annal. Gradicens.
CLXIV.
Heynnigus, civis Brunensis vendit Ruenhero civi et. mercatori Florentino
molendinum in flumine Swarcawiae cum villa Dornech juxta Brunam.
Dto. Brunae Nonas Aprilis 1304.
In nomine domini amen. Ego Heynnigus Ciuis Brvnnensis ad vni-
uersorum noticiam presentium cupio peruenire, quod ego non vj, nec dolo
inductus, aut metu coactus, sed bona, libera et spontanea uoluntate mea,
22 #
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile