63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
165
CLVII.
Joannes, episcopus Olomucensis, protestatur collationem villae Spiticz fac-
tam per abbatem de Jeras Dluhomilo plebano in Wratenjn. | Dto. in
Wratenjn XVI. Kalendas Decembris. 1303.
Johannes, Dei gracia Olomucensis Episcopus. Uniuersis presentes
litteras inspecturis salutem in Domino Jesu Christo. Noueritis, quod ho-
norabilis et discretus uir dominus Petrus, abbas monasterii de Jaruss, or-
dinis Premonstratensis, Patauiensis dyocesis, ob reuerenciam et affectum,
quo erga nos afficitur, Dluhomilo, nepoti nostro, plebano ecclesie in Wre-
ting uillam dictam Spiticz, sitam apud ipsam Wireting, contulit ac cessit
ita, quod eam cum prouentibus, juribus et pertinenciis suis omnibus possi-
deat, et habeat quamdiu ibidem extiterit plebanus. Qui dominus abbas
asserendo ipsam uillam esse sui monasterii petiuit a nobis litteras super
eo, quod, cum ecclesia in Wreting a prefato nostro nepote quoquomodo
uacabit, quod uilla eadem ad monasterium pertineat iterato. Cui peticioni
satisfacere uolentes hoc presentibus protestamur, quod prefatus Dominus
Abbas de supradicta uilla sic cessit eidem nepoti nostro, quod postquam
ab eo dicta ecclesia uacabit, ut statim incunctanter villa. eadem ad usus
monasterii reuertatur. Et quia olim ejusdem monasterii fratres pro recto-
ribus seu plebanis in eadem de Wreting ecclesia personaliter resedisse
dicuntur, ad deuotam instanciam precum ipsius domini abbatis nobis super
eo humiliter supplicantis de speciali gracia concedimus et fauemus, quod
idem dominus Abbas et conuentus ejus uacante predicta ecclesia fratrem
aliquem sui monasterii pro plebano et rectore ibidem si eis placuerit locare
ualeant et habere, ita tamen, quod super uniuersis iuribus, contribucionibus
et exaccionibus quibuslibet ex quacunque causa emergentibus apostolice
sedi, et ejus legatis ac dyocesano, nec non super uisitacionibus, procura-
cionibus et aliis juribus archidiacono seu ejus uicario uel ei, cui competi-
uerit, dei ipsius ecclesie prouentibus plenarie salisfiat. et in nullo penitus
preterea derogetur. In cuius rei testimonium presentes litteras sigilli no-
stri appensione fecimus communiri. Datum in Modricz anno Domini Mille-
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile