EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

162

confirmari. Ut autem hec nostra donatio, datio seu concessio inuiolabiliter perseueret, presentes in testimonium nosíro sigillo fecimus communiri. Datum anno domini Millesimo "Trecentesimo tercio. Kalendas Septembris.

Ex originali in archivo monasterii Lucensis.

CLIII.

Swilhermus, abbas Praemonstratensis, et abbatum ejusdem ordinis capitu- lum generale donationem pitantiae, videlicet villae Oblas et vineae in Kunic a Theodorico, abbate Lucensi conventui factam confirmat. Anno 1303.

Swilhermus, dei patiencia abbas premonstratensis, et abbatum eius- dem ordinis capitulum generale. Vniuersis Christi fidelibus, ad quos pre- sentes perueniunt, salutem in eo, qui est omnium uera salus. Venerabilis in Christo fratris nostri 'Th. abbatis Iucensis monasterii, peticionem littera- tenus recepimus in hec uerba: Reuerendis in Christo patribus ac dominis, domino Swilhermo abbati praemonstratensi ... usque datum anno domini MCCCII. Kalend. Septembris. Vide in hoc tomo n. CLII. Nos igitur vestris iustis peticionibus inclinati eandem pittantiam, eidem conuentui ve- stro lucensis videlicet monasterii per uos factam, cum sententiis, conditio-. nibus et penis presentibus confirmamus, precipientes districte, et volentes, ut illico ipso facto prelati, siqui fuerint, uel subditi, qui predictam pittantiam infregerint, aut infringi ordinauerint, ut supra expressum est, relegato ipsis omni iuris, ordinis ac statuti auxilio, predictas sententias, conditiones, et penas incurrant. Datum anno premisso, concedente nostro capitulo. generali.

(Sigila laesa.) Ex originali in archivo ejusdem monasterii.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile