63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
160
tunc in jure ac proprietate competentibus ipsis forsitan in regno praefato,
jurisdictionis nostrae et apostolicae Sedis denegamus immutabili edictione
praesidium, et eis in tribunali guocungue tam de justitiae famite, quam de
ipsius potestatis plenitudine perpetuum silentium imponimus de fratrum con-
silio praedictorum. На quidem, quod praedicta termini praefinitio, juris-
dictionis denegatio, impositio silentii exnunc elapso jam dicto quadrimestri
spatio perinde vigorem habeant et effectum, ac si in ejusdem Boemiae re-
gis et filii notitiam per formam citationis solitae pervenissent; cum magi-
stratus alii etiam non majores de juris licentia per edicta in scriptis publice
vel in aedes proposita citare valeant, nec sic verisimile vel praesumtum,
ut praemissa in notitiam et conscientiam dictorum Boemiae regis et filii
debito tempore devenire non valeant quae in praesentia ipsius consistorii,
praedictorum praelatorum aliorumque plurium et eorumdem nuntiorum ac
excusatorum maxime, sunt tam vulgate tamque solenniter publicata. De
reformatione praefati regni collapsi disponere cum ipsorum fratrum consilio
prout tempora se apta praebuerint praeuisis consiliis opportunisque remediis
auctore domino sollicite proponentes, ut in ipso gratia disponente superna
tranquilla tempora redeant, inquieta recedant, sicque ipsius regni status
reformetur in prosperum, quod laeta pax et amoenitas in locum tam gra-
vium adveniat scandalorum. Nulli ergo etc. nostrae constitutionis, diffini-
tionis, declarationis, injunctionis, praecepti, absolutionis, decreti, impositionis
et denegationis etc. Datum Anagniae, II. Kalendas Junii anno nono.
Ex autogr. regesto liter. Bonifacii VIII. an. IX. epist. 236. in Tabul. Vatic.
CLII. N
TÀ., abbas Lucensis, rogat. Swilhermum, abbatem. Praemonstratensem, ut
confirmat fratribus suis Lucensibus a se collatam pittantiam, videlicet vil-
lam Oblas et vineam in Kunice. Dto. Kalend. Septembris 1303.
Reuerendis in Christo patribus ac dominis, domino Swilhermo ab-:
bati premonstratensi, et abbatum eiusdem Ordinis capitulo generali 'Th.
diuina miseratione abbas lucensis ecclesie, orationes et obedientiam para-
tam cum omni reuerentia et honore. «Nostrorum prona obedientia filiorum
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile