EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

147

renunciauimus totaliter omni accioni et iuri, guod nobis in suprascripta curia competebat, sicut etiam patet ex litteris, inter nos hinc inde traditis, euidenter. Huius rei testes sunt: Frater Sifridus de Brunna, ordinis no- stri Magister. H. medicus. Chunradus, notarius domini Wil. abbatis pre- dicti. Fridericus officialis suus. Slvrvo, ciuis wiennensis, et alii quam plurimi fide digni. In. cuius rei testimonium presentes conscribi fecimus litteras, sigillorum nostrorum munimine roboratus. Datum Wienne anno domini M. CCC. II. in crastino sancti Michahelis.

Horm. Gefch. v. Wien. 1. Bb. 3. Hit. Urhmbenbuh Neo. XLII.

CXLII.

Henricus de Kirchhausen, praeceptor ordinis S. Joannis per Bohe- miam, Poloniam, et Moraviam, oppido Eywanowic jura concedit, quibus Brunna fruitur. Datum mense Novembris. 1302.

Orig. in Mus. Morav.

CXLIII.

Smilo de Greunwalde recognoscit, quod Jaroslaus de Jakubow monasterio in Rjśc medium laneum cum rubeto in Jakubow resignavit. Dto. in Ja- kubow, in die b. Thomae apostoli 1302.

Cum de gestis hominum tanquam de naui que fluctibus est exposita sub serenitatis tempore, calumpniarum et obliuionum üimeri oporteat tem- pestates, cautum est, ut ea que cum prouida deliberatione peraguníur, scripture suffragio fulciantur. Ego igitur Zmylo de Greunwalde re- cognosco coram vniuersis presentibus et futuris presentium notitiam habi- iuris quod Jerozlaus de Jacubaw conspectui meo sese offerens, cum filia sua Sudka sanus mente corpore et racione non compulsus nec coactus, sed de mera ac omnimoda amicorum suorum voluntate, maturo consilio ac consensu laneum dimidium cum rubeto ibidem in Jacubaw, sororibus in Reusch deo deuote famulantibus. cum omnibus pertinentiis libere resignauit.

19 *


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile