63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
145
CXXXIX.
Bludo de Jicjn ecclesiae parrochiali in Hnogice decimas villae Pnowice
assignat. Dto. in vigilia assumptionis b. M. V. 1302.
Humanis ordinacionibus contractibus atque pactis ut puta caducis ac
mutabilibus. propter fragilitatem hominum consueuerunt apponi testimonia
racionabiliter fide digna. quatenus non pateat locus fraudibus et decidatur
materia iurgiorum. Proinde Ego Bludo baro terre morauie dictus de ''yz-
ceyn ad noticiam presencium et ad memoriam futurorum cupio presentibus
deuenire. quod ad diuini numinis cultum ampliandum in Ecclesia parrochiali
beate virginis in Hnoynicz sita in archidiaconatu Olomucensi. considera-
cionis mee oculos dirigens ac eternorum intuitu volens seminare in terris.
quatenus multiplicato fructu id recolligere possim. edoctus super eo in foro
penitencie salutaris. decimas pleno iure de allodio in mea, villa Pnyewicz.
sito in parrochia prefata. ipsi Ecclesie dono et confero liberaliter per pre-
sentes. Ne autem tam salubris per me facía donacio a quoquam heredum
proheredumve meorum aut eciam quouis extraneo infringi valeat. aut ei
ausu temerario contraire volendo ipsam robur obtinere perpetue firmitatis
presens scriptum mei dependentis sigilli iussi munimine consignari. Actum
et datum in supradicta villa nostra Pnyewicz mediantibus fidelibus nostris
iroyancio famuli nostri et pezscone procuratore nostro. Anno domini. M.
CCC. secundo. In vigilia assumpcionis beate virginis gloriose.
Ex originali in archivo ejusdem ecclesiae.
CXL.
Wenceslaus, rex Boemiae et Poloniae, ordini S. Joannis Hierosolymi-
tani jus patronatus ecclesiae in Hlubcice confirmat. Dto. in Olomuc.
III. Kalend. Septembris 1302.
Nos Wencezlaus Dei gratia Bohemie et Polonie rex. Notum faci-
mus universis tam presentibus, quam futuris, quod nos ex specialis dilec-
lionis affectu, quem ad ordinem hospitalis sancti Johannis Hierosolymitani
19
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile