EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

105

nominati si se gracia odio uel timore subtraxerint censura simili appella- tione cessante compellas ueritati testimonium perhibere. Datum Reate VII. Kal. Nouembris. Pontificatus nostri anno Quarto.

Ex originali in archivo curiae Brunensis f. O. I. n. 16.

CII.

Raymundus de Lichtenburg, capitaneus Moraviae, litem inter manasterium Zabrdowicense et. Wilhelmum de Damboric de metis villae Kamenec de- cidit. Dto. Brunae in die SS. Simonis et Judae 1298.

Nos Raymundus de Lucenburg, alias de Wotobia, capitaneus Mo- rauie, notum esse voluimus vniuersis, presens scriptum intuentibus, quod lis et controuersia diuturna vertebatur tempore inter dominum 'l'heodoricum abbatem, et conuentum monasterii Zabrdouicensis parte vna, et dominum Guilhelmum de Damborzicz parte ex altera, pro metis et limitibus in Villa dicta Kamenecz, que nunquam fine terminabili poterant terminari. "Tandem sic diu litigantibus, et nihil proficientibus in causis, ambe partes, videlicet dominus '"lheodoricus abbas Zabrdouicensis et dominus Guilhelmus de Dam- borzicz, super nos et super dominum Marquardum, militem. de Budischow decreuerunt, et nobis de alto et basso ad manus dederunt predictam cau- sam et controuersiam plenarie determinandam et decidendam, sub pena XL. marcarum nobis irremissibiliter et statim soluendarum, que pars nostram determinationem seu decisionem in premissis violaret. Nos itaque Ray- mundus de Lucenburg, cum domino Marquardo de Budissow, deum haben- tes pre oculis, materiam de metis et limitibus in prefata villa Kamenecz inquirentes et inuestigantes, et circumsedentibus vicinis hominibus seniori- bus iuramento prius ab eisdem recepto, ipsos homines seniores nobiscum ad campum eduximus, ad cernendas et ostendendas meías, et eos preire fecimus, et nos post ipsos sequentes, limites, et meías inuenimus .... im- positis ad terram, et sic pertransiuimus de vna meta ad aliam, et desuper vnam lineam aratro cum vomere trahere iussimus, nobis presentibus, et hec est prima meta in viam, alia circa viam secunda meta, tertia et quarta m monte, quinta sub eodem monte circa salicem, sexta apud pontem in

14


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile