EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

94

pensas facere et labores. Vnde prefati prepositus et capitulum Bolesla- uiense considerantes attentius, predicta episcopalia in predicto archidiaco- natu Snoymensi se optinuisse de facto, et volentes euitare suarum pericu- lum ecclesiarum, quippe cum eis minus vtilia extitissent, pro eo, quod ipsa sine adiutorio et promotione dyocesani numquam requirere poterant fruc- tuose, et ob hoc multas faciebant expensas et sustinebant labores, habito super restitutione iurium huiusmodi in capitulo suo solempni tractatu, et deliberatione prehabita diligenti, quia salubre erat, et debitum iustitie re- quirebat; restituere alienum, et cum prefato patre domino Olomucensi ami- cabiliter concordare, a nobis auctoritatem et licentiam super restituendis predictis iuribus diligentius petiuerunt. Quam quod rationabiliter postula- bant, sue conscientie prouidentes eis libenter concessimus et gratan- ier, persuadentes eis nichilominus, ut officere pro salute animarum suarum nullatenus dubitarent. Ipsi vero hac licentia et auctoritate no- stra a nobis optenta, habito quoque assensu serenissimi principis, domini. Wenceslai, regis sexti Boemie et marchionis Morauie, receptis quoque a prefato domino 'heodorico, venerabili Olomucensi episcopo, ex forma compositionis amicabilis centum marcis puri argenti Morauicalis pon- deris, quas idem episcopus, vexationem suam intendens, redimere et recu- perare iura sua predicta alienata modo prehabito et distracta predictis pre- posito et capitulo Boleslauiensi suo et ecclesie sue nomine persoluit pro laboribus et expensis, quas pro requirendis et retinendis eisdem iuribus fecerant bona fide dicto domino 'Theodorico, venerabili episcopo Olomu- censi, et episcopatui ac sedi sue iura supradicía, decimales et decimas theloneorum totius archidiaconatus Snoymensis restituerunt, simpliciter et ex toto renuntiantes, cedentes et resignantes, et ea perpetuo suo et Bo- leslauiensis ecclesie nomine refutantes, promittentes etiam et iurantes, se contra restitutionem huiusmodi non venire, nec ullum ad reuocationem eorum querere remedium, aut auxilium implorare. Et quia nobis supplica- runt humiliter, ut, quod ab eis in hac parte factum fuera« confirmari. Nos quoque super hoc deliberatione prehabita diligenti, quod a predictis pre- posito et capitulo Boleslauiensi factum est modo prehabito, et omnia et sin- gula, que super his in litteris eorundem prepositi et capituli Boleslauiensis super hoc confectis continetur plenius, approbantes et merito commendan-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile