EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

86

cessio facti inscia, que predecessorum confecit scientia siudiosa: quod scripturarum innouentur frequenti memoria, vt frequenciüs posteris appa- reant facie rediuiua.: Quapropter nos 'Theodricus, Olomucensis episcopus, notum esse volumus tam presentis etatis hominibus quam future, quod lit- teras et paginas litterarum quondam domini Primissil, serenissimi regis Boemie tercii, et domini Ruberti, venerabilis Olomucensis episcopi, ante- cessoris nostri, et sanctissimi in Christo Patris et Domini Domini Alexandri sacrosancte Romane Ecclesie Summi pontificis super donacione et confir- macione donacionis iurispatronatus .ecclesie Sancti Jacobi parochialis intra muros ciuitatis Brunnensis site, domine abbatisse monasterii in Valle sancte Marie, que vulgariter dicitur Ozlauan et conuentui eius liberaliter facta, ei quondam domini Brunonis, venerabilis Olomucensis episcopi predecesso- ris nostri, renouacionem audiuimus, vidimus et sepe perspeximus diligenter propriis eorum sigillis sigillatas, non abolitas, non cancellatas nec in ali- qua parte sui viciatas, quarum tenor de verbo ad verbum talis est: Ego Gtakarus, qui et Premizl etc. Datum octavo Idus Decembris, regni nostri anno XXXIII. Vide T. IL n. CXCL. In nomíne sancte trinitatis et indiuidue unitatis. Nos dei gracia Rubertus etc. Datum in Modricz anno ab incarnatione domini M. СС. XXXI. Vide T. Ш. п. CCXIIL Ale- xander episcopus, seruus seruorum dei etc. Datum Laterari V. Kalendas Februarii Pontificatus nostri anno VII. Vide 'T. Hl. n. CCCV. Alexander episcopus, seruus seruorum dei etc. Datum Laterani V. Idus

Marcii. Pontificatus nostri anno VII. Vide 'T. Ш. n. CCCXVII.

Bruno, dei graci episcopus Olomucensis etc. Datum in Modericz, anno.

domini M. CC. L. X. VII. VII Idus Nouembris. Vide T. IIL. n. CD. Et ne premissa donacio et donacionis confirmacio sub diuersis litterarum paginis tanquam originalibus reposite, literarum pluralitate minus habili ad conseruandum, portandum et sepius relegendum per infausti casus euentum aliqualiter forsitan turbarentur, ad petitionem sepius dicte ... abbatisse et conuentus eius ad unam chartam conscribi fecimus, et nostro sigillo. appen- denti in perpetuam memoriam iussimus communiri. Datum in Olomuncz. Anno domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo. VIII. Nonas Aprilis quarto.

Ex originali cum sigillo bene conservato in curia Brun. N. I. п. 5.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile