63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
58
nostra Wygesd apud Lappanicz cum decimis et curticula ac aliis perti-
nentiis suis, quos possidet in presenti, conferimus et concedimus libere et ;
absque omni onere tenenda et percipienda ab ipso ad tempora vite sue
et nostre; ita videlicet, ut idem magister ea, quamdiu vivat, percipiat,
etiam post obitum nostrum superuiuens. Si autem decesserit, et nos su-
peruixerimus, nichilominus pro tempore vite nostre legare possit pro anima
uel amicis, cui placuerit; et cui legauerit, in uita nostra eius dono et no-
stro assensu possit et debeat ea libere percipere et habere. Verum quod
idem magister XV marcas argenti pro redditu decimalium, X marcarum pre-
dictarum, sicut preinformati sumus, persoluit, volumus, ui illas XV marcas
legare possit, cuicunque placuerit. Et ut hoc feodum cuicunque per nos
vel successorem nostrum concessum fuerit cum onere suo, transeat ad
quancunque personam, videlicet ut eadem persona, que hoc feodum siue
beneficium habere debuerit, non prius possit vel debeat ipsum feudum
apprehendere, nisi XV. marcas persoluerit. Sed ille in XV marcis teneat
illud in obligatione et in pignore, cuicunque ipse magister deputauerit
marcas illas, donec ei prefata summa fuerit persoluta. Vt autem premissa
concessio nostra rata maneat, et stabilis perseueret, hanc paginam inde
confectam sigilli nostri munimine iussimus roborari. Et nos Olomucense
capitulum huic carte propriis nominibus subscribentes, predictam concessio-
nem, eidem magistro Ambrosio factam, secundum formam premissam per
venerabilem patrem, dominum nostrum 'Th. Olomucensem episcopum, utpote
rationabilem et condignam, ratam habemus et gratam, et consensum no-
strum vnanimiter adhibemus annotatum presentibus et expressum. Et ut
super hoc futuris temporibus nullus dubietatis vel .calumpnie scrupulus
possit oriri, hanc paginam fecimus sigilli nostri appensione muniri. Ego
Budislaus decanus, ego Cyrus prepositus, ego Fridericus archidiaconus,
ego Petritus, ego Rancirus, ego 'Thechoncius, ego Leo, ego Henricus,
archidiaconus Brecslauiensis, ego Andreas, ego Beneda, et nos ceteri
Olomucensis ecclesie canonici per manum Henrici subnotarii domini nostri
prenominati, huic carte subscribimus, eí premissis omnibus voluntarie et
fanorabiliter consentimus. Actum et datum in Olomucz. anno domini M.
CC. LXXXXVI. in die Innocentium.
E Cod. Chart. I. p. 81. in archivo archiepiscop. Olomuc.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile