EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

50

nostris commissoriis litteris impetratis, ac aliis, nostris ad vos litteris, petitoriis et interpretantibus hoc statutum, quod ad personam dicti oblati se minime extendebat, sicut premisimus. subsecutis, nec ipse sancti- moniales,. nec presentatus earum, ex hiis nostris litteris et precibus sunt adhuc commodum aliquod consecuti, vobis, preces nostras recusantibus, quod aliquantulum nos exasperat exaudire. Reiterantes itaque preces » nostras ad vos, cui deferre volumus, sine preiudicio iuris nostri et eorum, qui auctoritate nostra, propter negligentiam vestram, suas prosecuntur iu- sticias, quantum possimus et debemus petimus et qua possimus attentione monemus, quatenus prefatum Conradum oblatum dicti Monasterii inuestiatis, seu inuestiri mandetis, infra quindenam, post receptionem presentium litte- rarum, non obstante statuto predicto, quod memoratum oblatum tangere non videtur. Alioquin ex tunc, sicut propter negligentiam vestram, prefatum C. oblatum, admittmus ad Ecclesiam memoratam et auctoritate Metropoli- tica de cura ipsius, presentibus inuestimus, et per has litteras nostras, mittimus in possessionem ipsius Ecclesie corporalem, mandantes ipsius Ec- clesie parrochialibus vniuersis, vt sibi, tanquam suo vero pastori, obedien- tiam et reuerentiam exhibeant ut tenentur. Nos enim in omnes contra- dictores, qui huiusmodi admissioni et inuestiture, per nos factis, presump- serint contraire, octo dierum monitione premissa, excommunicationis sententiam tenore presentium promulgamus. eosque facimus et mandamus ab omnibus artius euitari, decernentes irritum et inane, quitquit, contra hoc nostrum factum, a quoquo temere fuerit attemptatum. Datum Maguntie Idus Martii. Anno domini Millesimo, Ducentesimo, Nonagesimo, Sexto.

Ex originali ejusdem monasterii absque sigillo.

XLVIII.

Attestatio super sal in Bochńa monasterio Welehradensi a duce Boleslao donatum, et a Wenceslao rege confirmatum. Вю. VI. Kalendas. Aprilis 1296.

Nos Segota palatinus Cracouie, et WAartislaus castellanus ibidem. Otto palatinus Sandomirie et Nicolaus castellanus ibidem. Albertus aduo- catus ciuitatis Cracouie vnacum ciuibus iuratis et scabinis presentibus pro-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile