EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

299

rum in villis Thopolan et Wranewitz, ad predictam ecclesiam in Pribicz communi iure spectantium, et decimarum in Szhetet, qualecunque se pre- dictus frater Berwelfus, plebanus in Pribitz, tempore sepedicti domini Ger- laci, Chvnicensis prepositi, sub iuramento fidei et ordinis sui se asserit indebite recepisse, in festo Purificationis b. Marie virginis nunc venturo in media parte, et sequenti festo b. Michaelis tenetur reffuudere ex integro et ex toto. Ecclesiam vero in Pribicz eo iure, quo ex antiquis tempori- bus, et ante deuoluccionem bonorum in Szhetet ad Chvnicense monasterium,

ac postmodum vsa esse noscitur, in posterum libere gaudeat et fruatur.

Saluo tamen iure concilii per venerabilem patrem et dominum Gerhardum, Maguntinensem archiepiscopum, in Aschaffenburch editi et sollempniter ce- lebrati. Vt igitar hec amicabilis composicio de cetero rata permaneat, dno instrumenta super biis eiusdem tenoris fieri fecimus, quorum vnum nosiris sigillis sigillatum assignauimus preposito Chvnicensi, aliud vero cum no- strorum sigillorum appensione ecclesie in Pribicz fecimus assignari. Pena posita viginü quinque marcarvn Morauici ponderis et argenti parti obser- uanti hanc composicionem a parte non seruante quocunque tempore sol- uendarum. Acta sunt hec anno domini M. CC. nonagesimo HI. III. Ka- lendas Januarii.

Ex erig/nali in archivo Melitens. Pragae.

СУП.

Bertholdus judex et jurati Iglavienses conferunt Jacobo, abbali Siločnsi molendinum censuale. Dto. fglaviae in diebus Pentecosten. 1293.

Nos Bertoldus Judex, Jurati, et Vniuersi cives Iglauiae. Praesen- übus notum esse cupimus singulis et uniuersis uiuentibus et uicturis. Quod unacum uenerabile in Christo patre domino Jacobo Abbate Syloensi, moti stimulo compassionis. super destructione hospitalis, secus muros ciuitatis nostrae siti, et eiusdem commendationem fideliter intendentes. Ipsi domino Jacobo quoddam molendinum fundatum in maiori flumine, sub monte eodem hospitali, uigente tempore pacis in quinquaginta strichonibus Siliginis, tri- butarium, nunc autem temporibus impacatis funditus destructum: Olim

38 *


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile