EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Februar 10. 11. 61

quod in materia provisionis pape etc. non intendebat aliquid facere contra auctoritatem universalis ecclesie nec ei derogare, sed tamen, quidquid votaret aut votabit, vult stare in deliberacione, quam faciet ecclesia Gallicana, presentibus domino Hugone Regis presbitero et Jacobo de Fera clerico Trecensis diocesis testibus.

Mercurii X.9 mensis februarii M9CCCCo NLmo, die cinerum, in sacra deputacione pro communibus tenta post prandium hora tercia.

Pro majori penitenciario fuit deputatus dominus preceptor sancti Antonii de Clavacio decretorum doctor.

Lecta fuit forma decretanda super prestacione consensus domini nostri Felicis pape V. facta etc. votisque desuper scrutatis, attento quod domini deputati istius deputacionis non fuerunt vocati in concepcione dicte forme, placuit, quod forma ipsa remittatur dominis prius! deputatis in hac materia, qui unacum dominis deputatis aliarum sacrarum depu- tacionum ipsis omnibus primitus vocatis eam revideant examinent et reaptent in bona et debita forma et inde in sacris deputacionibus referant, sic quod major pars dominorum deputatorum possit se expedire. Et loco domini Nicolai Volrat absentis surrogatus est magister Johannes Dick.

In eadem deputacione dum fieret mencio de convencione fienda per dominos illos de universitate Parisiensi, in ea parte, ubi includuntur do- mini regnicole Francie, magister Johannes Leodegarii nomine nacionis Gallicane se opposuit inferens, quod nequaquam sine mandato majorum prelatorum regnicole possunt sic vocari, inhibens nichilominus auctoritate et nomine dicte nacionis sub pena excommunicacionis, ne aliquis audeat

eos convocare neo convocati illi comparere9, petens instrumentum. Cui -:

adhesit dominus provincialis Carmelitarum et prior Lustriaci, presentibus dominis episcopo Vercellensi, abbatibus Habundancie, sancti Stephani, Trilhia, Johanne Vrunt, Lerten, archidiacono de Calatajubio.

Jovis XI. februarii M°CCCCoXLme in sacra deputacione pro com- munibus.

Suspensa fuit deliberacio facta contra Mermetum cursorem, quo- usque ipse fuerit auditus.

Pro precognitore deputatus fuit dominus Nicolaus de Petrisalbis.

Instantibus dominis promotoribus placuit, quod in materia processus agitati 9 Henrici de Massen et Dartolomei de Batiferris committatur do-

*) Vorl. IX. ^) Vorl. Galicane. *) man ergánze audeant. 4) in der Vorlage folgt committatur.

1 Am 23. Januar. | Vyl. S. 36 4. 7 ff.

10


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile