EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Juni 28. | 467

de pace addit, guod pensiones non excedant terciam partem fructuum ipsarum ecclesiarum. Quarta de communibus dicit quoad primum avisa- mentum, quod ipsi ambassiatores habeant potestatem legati de latere solum; in aliis placuit avisamentum. Quoad secundum placuit avisa- mentum, dempto quod non possint nec debeant pensiones aliquas assignare. Quoad tercium placuit avisamentum, sic tamen quod in presencia istorum ambassiatorum jam mittendorum dictus dominus Nannetensis non utatur hujusmodi sua potestate.

Postmodum lectum fuit concordatum factum super officio visitacionis gloriose virginis Marie per deputatos concipiendo ordinando et conclu- dendo etc. Super quo per reverendissimum dominum Arelatensem con- cluso lectum fuit ipsum officium per magistrum Michaelem Galteri ad longum et conclusum desuper per dominum presidentem.

Deinde lectum fuit concordatum super supplicacione reverendissimi domini cardinalis sancti Martini in montibus videlicet super gracia ,si neutri^! super prepositura Frisingensi. Sed quia nondum fuerat super ipsa supplicacione in sacra deputacione pro communibus deliberatum nec concordatum fuit factum per dominos duodecim, ut moris est, dominus Arelatensis in conclusione dixit ,ego juxta ordinaciones sacri concilii con- cludo" ?,

In eadem congregacione dominus Johannes de Bachenstein doctor et auditor etc. assurgens multa dixit unacum suo advocato super pre- positura Herbipolensi?, presertim contra quandam bullam nove provisio- nis pro domino Jacobo de Sirck super dicta prepositura obtente, quam asserebat se velle impuguare de falso, prout ad hoc se obtulit, quoniam inter cetera dicebat illam fuisse expeditam contra conclusionem sacri concilii quoad potestatem dominis collatoribus beneficiorum datam. Super qua conelusione declaranda? produxit ibidem publicum instrumentum, quod in medium ad manus nostrorum notariorum sacri concilii projecit legendum, quod tamen lectum non fuit, asserens inter alia, quod, si ipse in jure suo lederetur per plumbacionem dicte bulle, quod extunc ipse pro- testabatur de volendo recedere a loco sacri concilii et .de volendo con- queri de denegata justicia et impressione et eciam ipse nomine dominorum suorum, quorum hic esset procurator et quibus hec materia displiceret, protestabatur de volendo recedere et se ab onere procuracionis exonerare propter impressionem sibi per plumbacionem dicte bulle factam et propter

^) Vol. declarando.

t Vgl. S. 82 Anm. 2. * Vgl. auch unter Juli 5 das Konkordat 7. * Vgl. S. 465 Z. 11 [[. :

y ot

10

15 o

30


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile