Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
or
10
15
o
c
30
35
466 Juni 28.
Porrecta fuerunt in eadem deputacione tria avisamenta data per
reverendissimos dominos Arelatensem et alios cardinales atque deputatos.
Quorum primum fuit, quod committeretur eisdem dominis cardinalibus et
deputatis de potestate et facultate dandis dominis ambassiatoribus mit-
tendis in Britaniam et de instructionibus eorum concipiendis et ordinan-
dis etc. Super quo votis'scrutatis placuit, quod ipsi domini ambassiatores
habeant potestatem legati de latere solum; in aliis placuit avisamentum.
. Secundum fuit, quod ipsi ambassiatores possint recipere resignaciones
duorum episcopatuum et illas de consensu capitulorum hujusmodi eccle-
siarum admittere et pensiones desuper reservare, prout eis videretur, et
alias providere in forma etc. "Votis scrutatis placuit avisamentum dempto,
quod non possint nec debeant provisiones aliquas assignare. .
Tercium fuit, guod potestas legacionis alias domino Nannetensi data
extenderetur et prorogaretur in priori forma ad sex menses a die expira-
cionis ejusdem etc. Votis scrutatis placuit avisamentum, sic tamen quod
in presencia istorum ambassiatorum jam mittendorum dictus dominus
Nannetensis non utatur illa potestate.
Fuit eciam expedita supplicacio pro domino Dertusensi ad visitan-
dum per se vel alium etc.
| Congregacio.
Eadem die veneris in generali congregacione, presidente in eadem
reverendissimo domino cardinali Arelatensi, assistentibus sibi dominis de
Monte Cateno, Panormitano, Quatuor Coronatorum, saneti Martini et
sancti Calixti cardinalibus, domino archiepiscopo Florentino, Montis Re-
galis, Niciensi, Massiliensi et Tripolitano? episcopis, Sancti Mauricii et
Sancti Eugendi abbatibus, presentibus Hewrico de Judeis, Nicolao Amici,
Michaele Balduini, Thoma de Courcellis, Philippo Anglico, Jacobo de Saltz-
burga, Francisco de Fuxe, Marco Bonifilii, Guillermo de Columpna, archi-
diacono Tridentino.
Incorporatus fuit unus solus videlicet dominus Robertus Burrilioni
presbiter canonicus ecclesie Vigintimiliensis.
Lectum fuit per magistrum Petrum Tournout notarium concorda-
tum super tribus avisamentis immediate proxime supra descriptis?, sic
videlicet :
Super avisamentis concernentibus ambassiatam in Britaniam mit-
tendam, dé potestate ipsis ambassiatoribus danda et de instructionibus eis
dandis etc. concordant tres sacre deputaciones in ipsis avisamentis. Illa
| Wohl Raimundus Juliani. | Vgl. Eubel a. a. O. 2, 281. ? Vgl. oben
Z. 8 ff