Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Oktober 7—12. 433
Super supplicacione domini episcopi Cortonensis petentis relaxatio-
nem de et super quadam sentencia lata per reverendissimum dominum
cardinalem sancti Martini etc. placuit, quod remittatur et remissa fuit
ipsi® reverendissimo domino cardinali, qui cum eodem pie et mite agat
et relaxet etc., ita tamen quod non celebret ordines in hoc loco.
Super facto soldani hujus sacri concilii petentis provisionem sibi
dari pro incarceratis, quos habet in carceribus sacri concilii, placuit, quod
deputarentur et deputati fuerunt reverendus in Christo pater dominus
episcopus Vercellensis et Johannes de Bachemstein, qui videant et exa-
minent rationes compota et recepta per eum ratione officii et omnia que-
cunque à principio sue assumptionis ad officium soldanatus usque nunc
necnon quascunque bullas eidem soldano concessas, cujuscunque?" tenoris
existant, ae faciant et disponant, secundum quod eis videbitur, pro honore
liberatione et exoneratione hujus sacri concilii. Et si aliqui detineantur
in carceribus, videatur, in quibus deliquerunt 9, et fiat celeris justicia de
ipsis, ut ab hujusmodi oneribus absolvatur.
Dominica VIII* octobris fuit missa conciliaris in ecclesia majori
Basiliensi, ut. est moris.
Lune IX* octobris fuit festum beati Dionisii, ob eujus honorem fuit
missa solemnis celebrata per reverendissimum dominum archiepiscopum
Tarentasiensem et serino per dominum abbatem Bonimontis.
Martis sequenti X* octobris nichil fuit actum.
Mercurii XI* octobris M? ete. XLImo 9 fuit dedicacio ecclesie Basilien-
sis et festum loci, ob cujus reverenciam non fuerunt deputaciones.
Eodem die ad relationem domini Hugonis Barardi promotoris hujus
sacri concilii, cui dominus presidens dixerat, quod intimaretur deputacio
pro crastina die jovis XII*, infixi easdem cedulas in locis consuetis.
Jovis vero XII* octobris M? ete. XL primo in sacra deputacione pro
cominunibus, presidente in eadem venerabili viro domino Johanne Jou-
baudi archidiacono de Media in ecclesia Nannetensi.
Fuerunt expedite certe supplicaciones particulares, una videlicet
pro astronomo!, videlicet quod committatur judici cause, quod habeat
a) Vorl. ipso. b) Vorl. quarumeunque. *) Vorl. delinquerunt. 3) Vorl.
M?XLI?»»,
1 Vgl. S. 407 Z. 9 und S. 418 7. 20-21.
Concilium Basiliense VII. 55
10
20
o
o
30