359
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
September 25. 27. 28. : 429
locutus est dominus Johannes de Bachemstein auditor, non tamen guod
daret votum. Dominus vero Florentinus voluit et peciit audiri pro ho-
nore sacri concilii et domini nostri et auditus fuit. Ex quo dominus
Guillelmus de Constancia doctor protestatus est contra eundem dominum
Florentinum, quia impediebat deliberacionem in ipsa materia provisionis,
et de hoc peciit instrumentum. Adveniente hora domini recesserunt et
sic ipsa sacra deputacio in hujusmodi materia provisionis remansit et re-
manet in deliberando.
Die mercurii XXVÍI* mensis septembris anno etc. XLImo in sacra
deputacione pro communibus, presidente in eadem domino vicario Ver-
cellensi.
Magister Henricus Hubelin iterum peciit deliberari in causa de Ro-
sis abbatie et protestatus est de denegata justicia casu quo etc. Magister
Johannes Nicolai pro parte adversa respondit, quod vult audiri primo ad
plenum in hujusmodi materia, antequam deliberetur. Quibus dominus
presidens prefatus dixit se nolle introducere aliquam materiam, donec et
quousque materia domini nostri sit expedita.
Licencia 9 reverendi patris domini abbatis Alpium fuit prorogata
usque ad festum omnium sanctorum proximum !.
Pro») parte procuratoris in causa de Breallo fuit protestatus, quod
audiatur etc. `
Quoniam hora jam tarda erat, fuit per hanc sacram deputacionem
ordinatum, quod eras jovis XXVIII* hujus mensis septembris hora sep-
tima de mane tenerétur ipsa deputacio 9 super materia prefate provisio-
nis, et michi injunctum fuit affigi cedulas in locis consuetis, quod sup-
posita ete. sub debito prestiti juramenti debeant convenire, prout actum est.
Jovis XXVIII* dicti mensis septembris in sacra deputacione pro com-
munibus, presidente in ipsa eodem domino vicario Vercellensi.
In qua sedentibus patribus venerunt procuratores et solicitatores
diversarum causarum petentes expedicionem etc. Qui non modicum tri-
bularunt animos patrum, attento quod illa deputacio non erat indicta
nisi pro expedicione provisionis etc. Et quamvis fuerit inhibitum, ne
aliquam materiam introducerent seu impedimentum prestarerit, tamen
acquiescere minime voluerunt, et ex hoc oportuit visis perturbacionibus,
quod patres recederent, :prout recesserunt, quia nullo modo patres volue-
^) am Rande licencie prorogacio. >) am Rande In causa de Breallo. ©) Ром.
deputacione.
! 1. November 1441. — Vgl. auch unter. 1441. Oktober. 30.
30
10
15
35
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile