EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Juli 27. 899

officia et beneficia ecclesiastica tam secularia quam regularia, super quibus certam pensionem annuam recipiunt, vacabunt, ipsi, qui dictam annuam pensionem recipiunt, illarum abbatiarum dignitatum personatuum admini- strationum officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum predictorum posses- sionem realem et actualem apprehendere et recipere libere et licite possint, cujuscunque licencia super hoc minime requisita, cum decreto irritante!, si quicquam in contrarium alias quavis auctoritate fieri contigerit, prout in ipsis lacius, quarum tenor etc., dicitur contineri, et cum juxta tenorem predictarum exhorbitancium graciarum sive bullarum multa inconveniencia sequantitr, quia sepissime non solum simoniaca pravitas per tales, qui dictas gracias habent, sed eciam per illos, quibus predicta beneficia etc. conce- duntur, ad similem vel majorem pensionem committitur, sed, quod pejus est, occasio captande mortis illorum possidencium datur et electiones in electivis et ordinarii in conferendo defraudantur? et multa. alia infinita mala contingunt et contingere atque sequi possunt: pro tanto videtur dominis de duodecim per hoc sacrum concilium ordinandum fore super premissis et declarandum tales gracias sive bullas de cetero nullas esse nulliusque roboris vel momenti, quatenus regressum habere possunt ad ipsa beneficia predicta, super quibus pensionem recipiunt. Sed quando- eunque vacabunt, liceat in electivis illis, ad quos electio pertinebit, elec- tionem juxta formam decretorum facere et superioribus illam confirmare et in non electivis illis, ad quos alias de jure pertinent seu spectant, de ipsis providere, prout debite alias potuissent sive possent, si dicte gracie seu bulle, per quas regressum ad ipsa beneficia pretendunt habere, minime concesse fuissent, constitucionibus et ordinacionibus apostolicis et graciis seu bullis predictis eciàm cum decreto irritante et aliis in contrarium facientibus non obstantibus quibuscunque. Ex certa sciencia cassentur et annullentur dicte bulle, quacunque auctoritate aut per quemcunque sint concesse, si placet, et debite super premissis provideatur, salva eis pensione, quam super premissis habebunt.

Votis singulorum scerutatis placuit advisamentum in forma.

Super materia domini Johannis de Bachemstein auditoris concernente factum prepositure Herbipolensis, facta querimonia per ipsum dominum Johannem de certa suspensione facta in causa dicte prepositure, placuit, quod nullo modo concludatur dicta suspensio. Quod si secus ageretur, irritum habeatur et nullum.

In9 causa Coloniensi hereditaria super nullitate sentencie domini archiepiscopi nomine ejusdem magister Johannes Bishof peciit audiri.

a) Vorl. defraudentur. b) Vorl. illi. *) am Rande petit audiri. *) fehlt in der Vorlage.

! Vgl. S. 42 Amm. 2. 30

ce

10

20

25

40


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile