EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

20

19 e

30

310 Juni 5. G.

dominus Panormitanus super verbis per eum dictis heri in sermone suo mentem suam declaravit, persuadendo primo, quod intencio sua non erat interpretanda ad malum, sed pocius in bonum, nec proprio sensui littere erat innitendum 9, sed spiritui id est voluntati, allegando quod ,Littera occidit, spiritus autem vivificat"!, prout super hoc plures passus sacre scripture allegavit. Narravit insuper tractatus et proposiciones ac alia per eum dieta et facta tam circa electionem loci pro Grecis? et parvi decreti? quam alias ad conservaeionem et defensionem auctoritatis sa- erorum conciliorum, concludendo, quod numquam fuit de mente sua aliquid dicere vel facere contra auctoritatem sacri concilii Constanciensis nec ejus decreti ,Frequens^^ necnon eciam contra decreta hujus sacri concilii, quinimmo, sicuti ad ipsum spectabat, volebat amplecti et defensare. usque ad mortem *. Ex qua declaracione post aliqua pauca verba reve- rendissimus dominus Arelatensis presidens regraciatus fuit.

Die jovis VIII? mensis junii MeIIIIXLI* in sacra deputacione pro communibus, presidente in eadem reverendo patre domino abbate Chassagnie V.

Super avisamento dominorum de duodecim deliberatum fuit, ut sequitur:

Et primo super avisamento de ordinum celebracione et examinacione promovendorum serutatis singulorum dominorum votis placuerunt alias super hujusmodi materia deliberata, die 9 videlicet XIII. mensis maji *.

Super secundo et tercio avisamentis concernentibus plumbacionem litterarum saeri eoncilii placuit, quod videantur deliberata alias in hae re et, si quid sit reformandum in eisdem deliberatis, réformetur et taliter provideatur, quod cessent abusus, qui aliquando inibi committuntur, et quod non fiat implicacio in electione clavigerorum, sed taliter deliberetur, quod quelibet deputacio? sciat, de qua nacione singulis mensibus debeat eligere, quodque ipsi clavigeri non habeant indicare in eodem plumbo, an littere sint bene expedite aut nimis taxate vel non, sed omnes in- differenter plumbent. Et si inter eos super premissis oriatur aliqua diffi-

*) Vorl. initendum. b) sie. e) die-maji hat Rocapetri nachträglich hinzugefügt. 4) Vorl. deliberacio.

! 9. Cor. 3, 6. ? Vgl. Segovia lib. 10 cap. 24 ff. (Mon. conc. 2, 919 ff). 3 Das Dekret der Minorität des Konzils Hec sacrosancia synodus vom 7. Mai 1437 (Cecconi, Studi storiei sul concilio di Firenze I, 2 pag. CCCXVII bis CCCXIX; Mon. conc. 2, 980-981). * Das bekannte Dekret der 89. Session vom 9. Oktober 1417 (Mansi 27, 1159; Mon. conc. 2, 49). 5 Viel ausführlicher als oben ist der Inhalt der Rede bei Segovia lib. 18 cap. 2 (Mon. вопс. 3, 955 Z. 10 ff.) mitgeteilt, * Vgl. S. 3862 Z. 23 fi., auch S. 571 Z. 24 ff.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile