EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Mürz 27. 29. 81. 343

Item placuit, quod iidem prenominati deputati debeant avisare! dominum nostrum, ut provideat, quod sit nisi unicus signator commissionum causarum et quod talis signator sit extra rotam. Item habeant eciam suam saxctitatem avisare, quod eciam provideat circa factum consilii justicie, quia raro tenetur et, licet teneatur, nulla resultat tamen expe- dicio causarum.

Item concessa fuit magistro Johanni Leodegarii gracia in forma Benignać *.

| Congregacio.

Eadem die lune XXVII. marcii tenta fuit congregacio generalis, in qua conclusum fuit super primo avisamento, videlicet reverendissimi domini cardinalis de Varambone presidentis, super quo hodie fuit delibe- beratum (et est supra in precedenti folio insertum sie incipiens , Cum novissime venerabilis dominus Petrus de Trilhia etc.*). Et fuit conclusum in eadem congregacione juxta deliberacionem desuper habitam in sacra deputacione pro communibus ante? descriptam, prout michi retulit magister Johannes Dieulefist notarius concilii, qui pro tunc erat in suo turno inter duodecim. Et huie congregacioni ego non interfui.

Mercurii sequenti non fuerunt deputaciones tente, sed convenerunt domini deputati super avisamento, de quo supra fit mencio immediate 4.

Congregacio. Veneris ultima mensis marcii M9CCCCoXLI? in generali congregacione,

presidente in eadem reverendissimo domino cardinali de Varambone,

assistentibus dominis Dertusensi et Aquensi cardinalibus, Tarentasiensi et Florentino archiepiscopis, Vercellensi, Montis Regalis, Taurinensi, Gros- sitano et Cortonensi episcopis, abbatibus Sancti Michaelis de Clusa, Inter- moncium, Lutzellensi, presentibus® Johanne de Bachenstein, Johanne Rene, Piocheti, procuratore Prutenorum, Humberto de Chissiaco datario. Medio juramento fuerunt incorporati sequentes: dominus Petrus Bolomerii abbas Alte Cumbe ordinis Cisterciensis Gebennensis diocesis decretorum doctor; Petrus Breviscalige presbiter canonicus Belvacensis et rector parrochialis ecclesie sancte Eulalie de Dompnoleyo Lausanensis diocesis; frater Martinus prior monasterii in Buch ordinis Cisterciensis Misnensis diocesis magister in artibus et in theologia bacallarius.

.

a) fehlt in der Vorlage.

! Vgl. S. 332 Z. 20 ff. ? Vgl. S. 9 Anm. 1. * Vgl. S. 841 Z. 33 ff. * Es ist das S. 342 Z. 21ff. mitgeteślie Avisamentum.

10

30


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile