Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
no
c
30
35
290 Dezember 3. 5.
Deputacio.
Sabbati III. mensis decembris M9CCCC?XL? in sacra. deputacione pro
communibus.
Pro presidente fuit deputatus pro isto mense dominus Gerardus Frihus
doctor Coloniensis et juravit, ut est moris.
Pro duodecim fuit continuatus dominus provincialis Carmelitarum et
noviter electi domini Guillermus Vercellensis episcopus et Johannes Nicolai
licenciatus. |
Pro élavigero fuit deputatus dominus archidiaconus Leonensis et
juravit, ut est moris.
Super avisamento dominorum duodecim concernente reformacionem
officiorum curie Romane etc. placuit, quod exhortetur sanctissimus dominus,
noster, ut se de eadem reformacione expediat effectualiter per totam
septimanam futuram, alioquin remittat hoc onus sacro concilio, ut inde
fiat per idem concilium provisio. Et ad hoc fuit deputatus pro hac
deputacione reverendissimus dominus cardinalis de Varambone.
In eadem deputacione currerunt aliqua vota, non omnia, super
avisamentis abusuum tollendorum recipiendi pecunias beneficiorum liti-
giosorum et de antidatis et sigillis episcoporum in collacionibus beneficiorum
ete., sed nendum fuit conclusum pro illa vice.
Deputacio.
Lune V. mensis decembris M9CCCC9?XL? in sacra deputacione pro
communibus, presidente in eadem domino doctore Coloniensi.
Super avisamento dominorum duodecim continente, quod de cetero
domini prelati capitula et alii fructus beneficiorum litigiosorum sibi non
debeant inbursare, nisi de superiorum et in cujus judicio lis super eis
pependerit mandato per sequestracionem aut alias juxta juris communis
disposicionem aliter fuerit faciendum, nou obstante quacunque consuetudine
in contrarium, et hoc sub pena dupli hujusmodi fructuum perceptorum
mediatim parti lese et fabrice ecclesie, in qua hujusmodi beneficium fun-
datum est, solvendi? , et quod iidem contrafacientes a percepcione fructuum
suorum beneficiorum et a collacione eorundem tamdiu sint suspensi,
quousque hujusmodi penam realiter exsolverint, et quod fructus beneficiorum
illius suspensi cedant fabrice ecclesiarum illarum ete.: votis scrutatis
placuit avisamentum in forma, ita quod sub eo comprehendantur? omnes
collatores, quicunque fuerint contrafacientes.
Super alio avisamento!, videlicet quod tollantur abusus, qui tam
*) fehlt in der Vorlage. b) Vorl. comprehendant,
t Vgl. S. 22. 2.30 ff. und S. 85 Z. 25 ff.