Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
August 26. 239
fatus nobilis Guillermus portitor litterarum suam fecit de per eum gestis
relacionem. De quibus omnibus promotores pecierunt instrumenta et
apud acta concilii per nos notarios redigi.
Postea lecta fuerunt successive per magistrum Martinum notarium
concordata infrascripta :
Primo. Super avisamento dominorum duodecim continente, ut den-
tur aliqui deputati, qui sanctissimum dominum. nostrum, rogent, ut de
ceteris intersit missis conciliaribus solemniter celebrandis etc.!, concor-
dant omnes deputaciones in ipso avisamento. Et deputati fuerunt pro
deputacione reformatorii domini Johannes vicarius Frisingensis et magister
Dionisius Sabrevays, pro pace episcopus Taurinensis et electus Segobri-
censis et abbas Conchensis, pro fide domini Aquensis et Argensis epi-
scopi. Illa de communibus commisit reverendissimis dominis cardinalibus.
Super aliis avisamentis? continentibus, quod de cetero singulis sep-
timanis ter teneantur deputaciones et semel congregacio etc., concordant
omnes deputaciones in ipso avisamento.
Super alio avisamento, quod domini deputati in facto coronacionis
domini nostri et circa alia negocia dati debeant vocari et convenire ac
inter se agenda avisare et referre etc., concordant tres sacre deputaciones
in ipso avisamento. llla de communibus addit, quod ipsi deputati men-
satim mutentur. Quarta de pace dicit, quod revocentur ipsi deputati 'et,
dum domino nostro videbitur, possit ad se vocare, quos voluerit.
Super avisamento de reformacione officiorum facienda ete. concor-
dant omnes deputaciones in ipso avisamento. Illa de communibus addit,
quod fiat generalis reformacio et ad hoc dentur deputati non suspecti.
Super avisamento continente, quod de cetero quatuor ex scriptori-
bus grosse, duo ex quolibet registro et duo ex officio penitenciarie de-
beant interesse et assistere missis conciliariter celebrandis etc., concordant
omnes deputaciones in ipso avisamento et dati sunt pro exactoribus pene
videlicet pro reformatorio Jacobus de Salzburga et pro pace prepositus
Bardewicensis; pro fide et pro communibus nullus fuit datus exactor.
Super? avisamento continente celebracionem officii visitacionis vir-
ginis gloriose de cetero fiendam?, quod sequitur in hec verba: ,Ut
virgo illa purissima desolatorum consolatrix sacrum hoc concilium visi-
tare ét consolare dignetur, dignentur saere deputaciones deliberare et
ordinare, quod, cum festum visitacionis ejusdem virginis in plerisque
regnis et nacionibus hucusque solemnizatum non fuerit, de cetero ubi-
a) am Bande visitacionis virginis Marie.
! Vgl. S. 227 2. 3 ff. und Z. 16 ff. 2 Vgl. S. 236 Z. 80 ff. * Vgl.
S. 235 Z6 ff.
20
10
20
25
30
[0