Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
August 19. 235
tacio hujusmodi prefectionem et promocionem et inde secuta omniaque
alia et singula per dictum doininum nostrum circa hujusmodi pronuncia-
cignem facta et gesta? approbare velit cum supplecione defectuum etc.
Votis desuper serutatis placuit hujusmodi supplicacio et admissa fuit, ut
petitur, eciam cum supplecione" defectuum et ex certa sciencia.
Item placuit, quod festum visitacionis gloriose virginis Marie dein-
ceps universaliter celebretur. Et pro historia desuper componenda de
die, qua celebrabitur dictum festum, et de indulgenciis interessentibus
concedendis deputati fuerunt domini Vicensis episcopus, abbas Ambroniaci
et provincialis Carmelitarum, qui et eorum quilibet cum deputatis alia-
rum deputacionum de hiis videant, ita tamen quod apponatur clausula,
quod per institucionem hujusmodi celebritatis in regionibus et nacionibus,
quibus hujusmodi celebritas a longo jam tempore citra certa die est ob-
servari et. venerari consueta, quoad ipsam diem nullatenus derogetur.
Eadem die veneris XIX* augusti in generali congregacione, presi-
dente in eadem reverendissimo domino cardinali Arelatensi, assisten£ibus
eidem reverendissimis dominis cardinali de Varambone, archiepiscopo
Tarentasiensi, Vicensi, Vercellensi, Basiliensi et "Taurinensi episcopis,
Johanne de Bachenstein, Marco Bonifilii, Guillermo Testa et Jacobo de
Salzburga.
Lecta fuit littera illustrissimi domini ducis Sabaudie super prioratu
La Tramolee.
Medio juramento fuerunt incorporati duo, videlicet dominus Hen-
ricus Schinttler rector parrochialis ecclesie in Sechssenheim, canonicus
sancti Johannis in Heugis extra muros Herbipoleuses; Jacobus Audrueti
cantor et canonicus Sedunensis.
Deinde lecta fuerunt coneordata supplicacionum per magistrum
Martinum de,Oelbeck notarium, .et presertim super confirmacione et
approbacione cum supplecione © defectuum ex certa sciencia horum, que
facta sunt per sanctissimum dominum nostrum circa promocionem et
prefectionem de persona reverendi patris domini Ruperti ducis Bavarie
et comitis palatini Reni, prothonotarii sedis apostolice et episcopi Argen-
tinensis. Item duo alia concordata. In quibus reverendissimus dominus
cardinalis Arelatensis presidens conclusit.
In eadem congregacione dominus Thomas Rode, procurator domini
Ruperti promoti ad episcopatum Argentinensem, licenciam pro eodem do-
mino Ruperto peciit recedendi a sacro concilio, quam et obtinuit illico,
pollicens eundem brevissime reversurum.
a) Vorl. gestam. *) Vorl. suplecione. *) Vorl. suplecione.
o
10
30
35