Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Juni 29—25. 159
G[uillermo] de Constancia, de fide vicario Constanciensi, de reformatorio
vicario Constanciensi?, de pace E[gidio] Caniueti de universitate.
Dominus Arelatensis in omnibus et per omnia ut moris est, deinpta
materia commendarum, ut post dissolutam congregacionem asseruit, con-
clusit etc. voci
Die sabbati XXIII? iunii non fuerunt deputaciones propter materiam
Concepcionis beatissime virginis Marie etc.
Die dominica XXIIII'^ iunii fuit festum beati Johannis Baptiste et
celebravit missam dominus Lugdunensis.
Die lune XXV* iunii in sacra deputacione pro communibus super
supplicacione prioris S. Sampsonis Aurelianensis, peteritis sentenciam super
revocacione unionis per sacrum concilium confirmari etc., placuit de con-
sensu parcium, quod committatur reverendissimo domino archiepiscopo
Lugdunensi, qui constito de assertis auctoritate sacri concilii confirmet,
suppleat deffectus et procedat ut petitur.
Super supplicacione domini abbatis de Alexandria, petentis. posse
assumere religiosos quorumcunque ordinum eciam Mendicancium usque
ad certum numerum etc., placuit quod dictus dominus abbas recipere
possit religiosos eiusdem ordinis vel alterius, eciam si de ordine Mendi-
cancium existant, usque ad numerum per ipsum petitum, dumtamen sint
religionis lacioris aut paris observancie, petita licencia a suis superioribus,
et quod non levitatis aut correctionis fugiende causa? ad suum mona-.
sterium transeant, super quo eius consciencia oneretur; iuxta deliberaciones
pacis et reformatorii.
Super supplicacione Andree de Almagio clerici Toletane diocesis,
petentis secum dispensari quod possit promoveri ad omnes ordines, non
obstante deffectu natalium de presbitero et soluta, et beneficium obtinere
etc., placuit quod committatur domino episcopo Burgensi, qui auctoritate
concilii dispenset cum supplicante, prout sibi videbitur, ita quod huius-
modi dispensacio non extendat se nisi solum ad beneplacita sua.
Super supplicacione verbali domini abbatis de Chereto, petentis
cum duobus Mediolanensis diocesis super matrimonio in iiij f9 affinitatis
gradu dispensari, placuit quod committatur domino legato more solito.
Super supplicacione domini Francisci Artaudi electi: in prepositum
ecclesie Tricastriensis, petentis graciam si neutri etc., facta relacione per
dominum archiepiscopum Lugdunensem placuit ut petitur.
2) so P, wohl sicher Frisingensi zw lesen. b) ea P.
10
15
25
30
35