EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Juni 16—20. 181

post verba assignari valeant ponatur ista condicio, videlicet nisi titulum habens infirmitate perpetua laborans resignaverit^; quodque non intelli- gantur patronagia antiqua, super quibus ecclesie sunt fundate.

Die dominica XVII* iunii fuit missa solemnis etc. Et fuerunt reno- vati magistri civium eto.

Die lune XVIII* iunii in sacra deputacione pro communibus super supplicacione reverendissimi domini patriarche Anthioceni, petentis non comprehendi in ordinacione commendarum etc. , placuit sine preiudicio conclusionis capte in deputacione, quodque dentur deputati ad videndum de commendis et pensionibus moderandis etc. Et ad hoc fuerunt depu- tati domini Lugdunensis Burgensis, abbas de Chereto et auditor camere et alii qui voluerint interesse, qui videant et referant.

Die martis XIX* iunii non fuerunt deputaciones propter disputaciones in materia Concepcionis. -

Die mercurii XX* iunii in sacra deputacione pro communibus super requesta Petri Porcherii laici et Agnetis de Septe mulieris Lausanensis diocesis, petencium dispensari, placuit quod committatur illi, cui commissa est per sacram deputacionem fidei.

Super avisamento dominorum xij de suppositis sacri concilii exhor- tandis, quod veniant ad generales congregaciones et missas conoeiliariter celebrandas, placuit avisamentum semota clausula ,sub pena prestiti iura- menti", sed hortentur caritative.

Dominus G[erardus] de Ledis, assistentibus sibi domino P[etro| de Mera ete., obtulit cedulam contra dominum Walramum pridie in generali congregacione oblatam cum: articulis et quodam instrumento, super quibus peciit deliberari ete. De quibus etc., presentibus J[ohanne] Pulcripatris, N[icolao] Loiseleur et G[uidone] de Versellis. i

Dominus P[etrus] de Trillia obtinuit licenciam recedendi usque ad mensem. a

Super iij? avisamento per dominos xij alias dato de incompatibilibus et pluralitate beneficiorum ete. placuit, quod requiratur reverendissimus dominus eardinalis legatus, ut reformacionem per eum conceptam circa huiusmodi avisamentum habeat dare; deinde videant domini deputati dati super graciis expectativis, qualificandis et commendis et pensionibus mode- randis etc. et referant.

Super primo avisamento dominorum xij, quod super avisamentis de graciis expectativis et qualitate beneficiandorum et de commendis

10

15

20

25

30

35


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile