EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

20

25

30

35

40

174 Juni 14. 15.

Super supplicacione verbali domini Walrami postulati ecclesie Traiec- tensis, petentis declaracionem illius clausule aposite in fine deliberacionis pridie habite, videlicet Et casu quo etc.: scrutatis singulariter votis dominorum placuit, quod in casu quo dominus Walramus voluerit niti gracie sibi per sacrum concilium concesse, pars domini R[odolphi] coram dominis deputatis et dominis de rota audiatur verbo sine strepitu et ordine iudiciario.

Nota quod dominus Jacobus Datigni decrevit litteras super taxacione expensarum in favorem domini H[ugonis] promotoris.

Super supplicacione concernente Mendicantes, quod contribuant pro semidecima etc., placuit quod si habeant proprium, contribuant in summa eis imposita. Si vero non habeant proprium, immunes et quitti re- maneant.

Super supplicacione Mathei Sneler beneficiati in ecclesià parrochiali de Orten Constanciensis diocesis, petentis ministrari in eadem ecolesia, non obstante quod eius genitor sit in eadem beneficiatus etc.: placuit quod commit[t]atur reverendissimo domino cardinali legato, qui auctoritate concilii dispenset, prout sibi videbitur.

Super supplicacione Guillermi de Aligneyo domicelli Eduensis diocesis et Ysabellis de Chenuers relicte quondam nobilis Amedei de Ternay eto., petencium dispensari super matrimonio contrahendo.

Super supplicacione Egidii Bibau presbiteri capellani in ecclesia de Confene et Guisberti Karoli, petencium committi domino legato vel alteri, ut permutacionem recipiat etc., placuit quod committatur domino legato, qui huiusmodi permutacionem recipiat provideat et exequatur ut petitur.

Super requesta Georgii Sturingh Constanciensis diocesis, petentis in absencia domini N[ieolai] Hermessen dominum officialem collegam suum surrogari etc., placuit ut petitur iuxta deliberacionem fidei.

Supplicaciones concernentes dispensaciones commisse sunt reveren- dissimo domino cardinali legato, qui dispenset, ut moris est, videlicet pro Martino Pipere et Elizabeth van Destrate Tornacensis diocesis, pro Bar- tholomeo de Langhe et Elizabeth Vandepite Tornacensis diocesis, pro Bar- tholomeo de Reynersdorff scolare Misnensis diocesis quod possit promoveri et beneficium obtinere etc., pro Petro Kuy.^* et Elizabeth muliere Magun- tine diocesis, pro Johanne de S. Johanne et eius coniuge diocesis Mindo- niensis, pro Fernando de Gribdo et eius coniuge dicte diocesis.

Die veneris XV* iunii M?ccocxxxvj? in generali congregacione, presi- dente domino cardinali Arelatensi, assistentibus dominis patriarcha An- thioceno, archiepiscopo Lugdunensi, Augustensi Aurelianensi Conchensi


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile