356
356
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
80
35
40
172 Juni 9—12.
Die sabbati IX* et die martis, XII* iunii super supplicacione domini
Walrami postulati ad ecclesiam Traiectensem, petentis committi dominis
de rota, ut sentenciam et expedicionem habeant dictare cum supplecione
deffectuum, qui domini de rota huiusmodi sentencia dictata possint indicere
generalem congregacionem pro sentencia ferenda etc.: scrutatis singulariter
votis dominorum, placuit maiori parti, quod admittatur et admissa est
huiusmodi requesta ut petitur.
Eadem die martis in deputacione pro communibus super suppli-
cacione reverendi patris domini R[odolphi] episcopi T'raiectensis oblata,
petentis advocatis et procuratoribus ipsius domini R[odolphi] plenam et
publicam audienciam in una generali congregacione per sacrum concilium
indicenda dari, in qua possint errores in hiis que facti sunt ex registro
colligere et aperire et consequenter ius ipsius domini R[odolphi] ex ipso
facto vero et registro ac iuribus hincinde clare deducere etc.: placuit
quod committatur reverendissimis dominis archiepiscopo Lugdunensi et
episcopo Burgensi, qui cum dominis de rota iuxta vota eorundem nuper
in generali congregacione emissa concipere habeant sentenciam ferendam,
quodque nullomodo detur parti copia relacionis iuris; et casu quo dominus
Walramus voluerit i[n]niti gracie sibi per sacrum concilium concesse, placuit
quod pars domini R[odolphi] coram prefatis dominis deputatis et dominis
de rota, antequam feratur sentencia, audiatur.
Super avisamentis concernentibus gracias expectativas, commendas
et incompatibiles etc., placuit quod detur copia habere volentibus, et deinde
domini veniant deliberati.
Pro deputatis in materia graciarum expectativarum fuerunt deputati
domini archiepiscopus Lugdunensis, episcopus Burgensis, abbas Cumanus
et dominus G{[uillermus] de Constancia.
Super avisamento dominorum deputatorum in materia Grecorum de
depositariis pecuniarum proveniencium de indulgenciis etc., quod sequitur:
» Cum reverendissimi reverendique in Christo patres ac domini pro facto
Grecorum deputati reperiant tam pro ambassiatoribus huius sacri concilii
in Constantinopoli existentibus quod pro mittendo ad Rodum ac alias
multas et magnas pecuniarum sommas in promptu neccessarias fore, quas
non nisi per medium mercatorum de presenti habere et illuc mittere
committi possunt; ipsique domini deputati cum mercatoribus societatum
de Medicis, de Albertis et de Verona concordiam practicaverint et reperi-
erint: dignentur igitur sacre deputaciones committere prefatis dominis
deputatis ac eis facultatem concedere, ut auctoritate huius saeri concilii
prefatis mercatoribus, de quibus practicatum extitit, ut fiant depositarii
omnium pecuniarum, que de indulgenciis provenient, bullas opportunas
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile