Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Mai 26—31. 155
Hildesemensis circa aliqua impedimenta ipsum concernencia, quia iturus
est pro sacro concilio ad partes Saxonie- pro materia indulgenciarum.
Dominus Franciscus de Bossis peciit instrumentum de oblacione facta
per dominum abbatem de Placencia occasione unius supplicacionis, con-
cernentis abbatissam monasterii S. Antonii Lochnare Mediolanensis dio- .
cesis, presentibus G[uidone] de Versellis et P[etro] de Trillià eto.
Super supplicacione Johannis Billi, petentis gaudere privilegiis in-
corporatorum etc., placuit ut' petitur.
Super supplicacione domini episcopi Maclouiensis idem petentis etc.
fuit refutata. |
Die dominica die 9 Penthecoustes XXVII* 9 maii fuit missa et sermo
solemnis celebrati per dominum S. Petri.
Die lune [X]XVIIIs, martis [X]XIX, mercurii penultima maii non
fuerunt deputaciones ob festa Penthecostes.
Die iovis ultima maii in sacra deputacione pro communibus magister
Johannes de Trillia protestatus est, quod si dominus Petragoricensis ali-
quam supplicacionem porrigat contra eum, qui incorporatus est concilio,
quod non deliberetur, nisi habita copia et ipso audito etc. De quibus
etc., presentibus prothonotario et Johanne de Billi etc.
Super tribus avisamentis dominorum xij de eligendis iudicibus, de
examinacione notariorum et de iudicibus sustinentibus notarios extraordi-
‘narios commissiones sibi dandas etc. placuerunt huiusmodi avisamenta.
Et ad hoe fuerunt deputati domini Burgensis et Lausanensis episcopi et
Johannes de Hungaria, Et. pro executore contra notarios dominus G[uil- |
lermus| de Constancia.
Super supplicacione domini episcopi Maclouiensis, petentis gaudere
privilegiis incorporatorum etc.
Super supplicacione domini cantoris Maclouiensis, petentis extra curiam
Romanam posse sua beneficia permutare?, non obstante quod fuerit fa-
miliaris domini cardinalis de Monteforti etc, placuit ut petitur.
Super lectura supplicacionis domini L[udouici] dueis Bauarie et aliis
propositis per dominum S[ymonem] de TTheramo etc. magister Thomas
Rode peciit instrumentum, presentibus Francisco de Bossis, J|ohanne]
Puleripatris et G[uidone] de Versellis, |
Super supplicacione dominorum episcopi et capituli ecclesie Basiliensis,
petencium conservatoriam perpetuam etc., contemplacione ecclesie maioris
Basiliensis placuit ut petitur.
a) dies P. b) XXVIII» P. ©) permutari P.
10
15
20
25
30
85