Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
80
35
40
10 Januar 10. 11.
Super avisamento sacre deputacionis de reformatorio, quod requiratur
solemniter et moneatur summus pontifex, quatenus revocet omnia et:
singula per ipsum attemptata contra decreta generalem reformacionem
concernencia et eciam de appellacionibus in causa ecclesie Grassensis
interpositis etc., attento quod reverendissimus dominus patriarcha Aquile-
giensis posset notari, quod habet causam in hoc sacro concilio, placuit
quod loco ipsius domini patriarche surrogetur et surrogatus est dominus
episcopus Vexionensis, eciam in omnibus aliis similibus causis.
Ad idem super observacione decretorum placuit, quod loco domini
episcopi Lausanensis super huiusmodi observacione deputati, quia similiter
habuit causam in sacro concilio, placuit. quod surrogetur et surrogatus
es, prefatus dominus Vexionensis.
Magister Egidius Caniueti nomine universitatis Parisiensis requisivit,
quod super avisamentis de collacione beneficiorum vellent deliberare ad
honorem universitatis.
Super avisamentis sacre deputacionis de reformatorio et reveren-
dissimi domini cardinalis legati, concernentibus disposicionem graciarum
expectativarum etc, serutatis singulariter votis dominorum placuit materia.
Et ad formandum et concipiendum unam bonam formam fuerunt deputati
cum reverendissimo domino cardinali legato domini Lugdunensis archi-
episcopus, abbas de Chereto scolasticus Seguntinus et scolasticus Lubicensis,
qui referant. i
Die mercurii XI* ianuarii in sacra deputacione pro communibus
super supplicacione fratris Amedei de Castillione, prioris ete., petentis
surrogari in locum adversarii mortui etc., placuit avisamentum sacre
deputacionis de reformatorio. |
Super primo avisamento dominorum xij, quod procuratores et ad-
vocati de cetero non intrent deputaciones, sed per diem aut dies ante
adeant referéndarium etc., placuit huiusmodi: avisamentum, ita quod de-
putentur duo aut tres notabiles doctores cum referendario, qui auditis
partibus videant huiusmodi supplicaciones et referant, causis maioribus
exceptis; et eciam intelligatur de procuratoribus causarum. Et ad hoc
fuerunt deputati domini prior de Plateria et preceptor ordinis Prutenorum.
Super iji° avisamento, quod deputati habeant expedire materias sibi
iniu[n Jetas infra certum terminum, placet, ita quod detur deputatis ter-
"inus viij? dierum, infra quos habeant expedire materiam eis iniunctam
et referre deputacionibus, et postmodum deliberent sacre deputaciones,
quid ulterius fuerit agendum.
Super iij? et iiijf? avisamentis de campana pulsanda etc. placuerunt
huiusmodi avisamenta in forma.