Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Mai 9. 10. 129
Super supplicacione oblata per dominum episcopum Vexionensem,
per quam petitur, quod archiepiscopi Nydrosienses pro tempore habeant
providere de episcopis et pastoribus in ecclesiis insularibus et munus con-
secracionis eisdem impertiri etc.: placuit quod committatur reverendissimo
domino archiepiscopo Lugdunensi, qui provideat auctoritate concilii, prout
sibi videbitur eto. ` |
Placuit quod dominus Aquensis episcopus et eius familiares gaudeant
in absencia privilegiis etc. incorporatorum etc.
Die iovis X^ maii in sacra deputacione pro communibus placuit,
quod domini xij hodie mane conveniant in Augustinensibus in refectorio
aleiori ad revidendum responsionem ete.
Item placuit quod aliqui ex dominis deputatis transire debentibus
ad dominos cardinales legatos et presidentes, ut cras intersint in gene-
rali congregacione, ad statim vel hodie post meridiem eos adire debeant
ipsosque exhortari iuxta heri deliberata.
Item loco domini patriarche Aquilegiensis commissarii ad convo-
candum prelatos eto. fuit surrogatus dominus episcopus Lubicensis; si
contingat dominum Lubiceusem a loco concilii absentari, surrogetur domi-
nus abbas Virziliacensis. |
In causa Herbipolensi loco domini Aquensis fuit surrogatus dominus
Placentinus episcopus. ‘
Super supplicacione domini prepositi Vratislauiensis, transire debentis
‘ad diversas partes pro publicandis indulgenciis, petentis gaudere privi-
legüs incorporatorum quodque possit eligere confessorem etc. placuit.
ut petitur.
Super supplicacione domini soolastici Seguntini, petentis gaudere
privilegiis etc., placuit ut petitur.
Super bulla per dominum episcopum Metensem de subsidio caritativo
super clerum sue diocesis imponendo obtenta, attento quod nec per sacras
deputaciones nec per generalem congregacionom transivit huiusmodi
bulla etc., placuit quod omnino dicta bulla revocetur restituatque ipse
dominus episcopus pecunias inde levatas.
Super supplicacione Celestinorum Metensium, petencium per sacrum
concilium annullari appellaciones per episcopum Metensem interpositas
pro eo, quia ipsi Celestini renuerunt solvere subsidium eto.: placuerunt
deliberaciones aliarum deputacionum. |
Super supplicacione domini officialis Coloniensis, petentis graciam
suam ad primarias preces domini imperatoris extendi ad prerogativas in-
corporatorum etc., placuit ut petitur.
Concilium Basiliense 1V, 17
10
15
20
25
85