Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
30
35
40
120 April 27. 28.
proximos suas informaciones etc., non consenciit, ymo expresse contra-
dixit et se opposuit; de quibus etc.
Deinde obtinuit legi quandam cedulam publice in scriptis, de
quibus eto.
Dominus postulatus .se graciose excusavit, offerens se et suos inscribere
pro probacione iuris sui,
Dominus Symon de Theramo respondit ad contenta in cedula.
Postmodum, antequam dominus [legatus] concluderet super huius-
modi concordatis, dominus Johannes de Hungaria se oposuit conclusioni
fiende in materia concernente ordinem Jherosolimitanorum. Similiter
dominus vicarius Frinsingensis et Radulphus de Warmacia se opposuerunt.
Deinde magistri N[ieolaus] Amici, Egidius Caniueti et Erardinus
Rousselli pro et nomine capituli Nouiomensis se opposuerunt et protestati
sunt etc. De quibus etc.
Tandem reverendissimus dominus cardinalis legatus conclusionem
in huiusmodi materia, similiter in materia domini Gasparis de Perusio,
et recessum a concilio domini patriarche pronune nomine concilii reser-
vavit. De quibus etc. In aliis vero ut moris est conclusit.
Deinde dominus thesaurarius Rodi de diligenciis per eum factis super
conclusione facienda et de negata seu reservata conclusione peciit in-
strumentum eto. |
Magister Johannes Brunonis notarius conclusioni facte super sup-
plicacione suppositorum . non consenciit, ymo expresse condradixit. De
quibus etc.
P] Die sabbati XXVIIT* aprilis in sacra deputacione pro communibus
super supplicacione Michaelis Colini et Sibille eius uxoris Lugdunensis
diocesis, petencium dispensari super matrimonio contracto eto., placuit
quod committatur reverendissimo domino legato, ut moris est.
Super supplicacione reverendissimi domini patriarche Aquilegiensis,
petentis committi domino episcopo Placentino, qui relacionem. super taxa
fecit, ut formam ipsius taxe faciende concipiat, que in generali congre-
gacione per eundem indicenda fiat etc.: placuit ut petitur. Et pro taxa
placuit illa, quam heri relator in generali congregacione in voto suo retulit.
Super supplicacione religiosorum monasterii S. Marci ordinis S. Bene-
dicti civitatis Florentine, petencium extinctionem et suppressionem ordinis
predieti et erectionem ordinis Predicatorum in dieto monasterio S. Marci
et quecunque indesecuta revocari et annullari etc., plaeuit quod commit-
tatur domino Matheo Nithardi iudici in rota, qui vocatis vocandis sum-
marie et de plano sine strepitu eto. constito de attemptatis procedat de
consilio dominorum de rota.