EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

20

80

102 April 7—9.

Finita missa lecte fuerunt littere domini regis Aragonum, in quibus subscribit se regem Sicilie citra et ultra Farum, per quas significat sacro concilio, quod missurus est in brevi notabilem ambassiatam ad laboran- dum in vinea Domini circa reductionem Bohemorum et unionem Grecorum.!

Eadem die post merídiem hora IIITta convenerunt in ecclesia S. Petri reverendissimi domini cardinales S. Crucis et S. Petri ad vincula, S. Sa- bine legati, assistentibus dominis cardinali Arelatensi, Tarentino et Pa- duano, ambobus patriarchis, Lugdunensi Bituricensi Aurelianensi Dignensi et Niuernensi etc., presentibus Dyonisio, Jordano Morini, vicario Frinsingensi et P[etro] Corserii.

Propositis primo per dominum S. Crucis hiis, que facta sunt per sacrum concilium et dominum nostrum papam seu eorum ambassiatores in materia Grecorum et pace reformata in Italia, eciam per medium dominorum cardinalium legatorum sacri concilii et domini cardinalis Pla- centini, lectisque litteris credencialibus sanctissimi domini nostri pape directis sacro concilio:

Reverendissimus dominus cardinalis legatus narravit, qualiter reve- rendissimus dominus cardinalis S. Crucis [non] obstante sua infirmitate venerat ad hune locum cum maxima difficultate, quodque domini de sacro concilio debebant eidem domino cardinali S. Crucis compati. Sed quia non dixit nisi solum generalia, intendit tamen die. lune proxima hora iiijf^ post meridiem in domo sua coram dominis deputatis aliqua dicere specialia, per que sacrum concilium et dominus noster merito erunt concordes et simul concurrere habebunt. Et regraciatus est idem domi- nus legatus sanctissimo domino nostro et dominis cardinalibus legatis de bona affectione, quam gerunt sacro concilio.

Die dominica, que fuit dies sancti Pasche, VIII* aprilis Meiiij€xxxvj? reverendissintus dominus cardinalis legatus celebravit maiorem missam, in qua multi receperunt viaticum etc. Qua finita fuerunt concesse indul- gencie consuete.

Die lune IX^ aprilis fuit missa solemnis celebrata per dominum Johannem episcopum Aurelianensem.

Eadem die fuerunt affixi processus in causa ecclesie Lausanensis, instante domino L[udouico] episcopo, contra Johannem de Prangino, pre- positum et capitulum Lausanenses; de qua affixione fuit petitum instru- mentum, presentibus abbate ordinis Premonstratensis et Johanne Leonis.

! Mansi 29, 630.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile