EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

20

30

40

98 März 30.

Dominus officialis Patauiensis'super litteris domini Alberti Austrie etc. laudavit sanctum eius propositum circa reformacionem, addiciens quod ipse dominus dux aliquos habet consiliarios, qui non querunt nisi que sua sunt, qui dant intelligi ipsi domino duci multa, quique eciam non que- runt nisi destructionem episcopatus Patauiensis; supplicans, ut dictum episcopum Patauiensem sacrum concilium dignetur habere recommissum.

Dominus Johannes Celi recommendavit dominum ducem Austrie de bono zelo et bona .devocione, quos habet ad statum ecclesiasticum etc.

Dominus cardinalis legatus obtulit se vacaturum ad videndum arti- eulos, quos voluerit dare dominus officialis Patauiensis, cum eodem domino officiali et deputatis sacrarum deputacionum eto.

Concordata.

Super requesta facta pro parte domini cardinalis S. Petri de super- sedendo a decretacione indulgenciarum usque ad adventum' sui college domini S. Crucis concordant omnes deputaciones, quod supersedeatur usque ad feriam quartam post Pascha,! qua die huiusmodi indulgencie conclu- dantur, et feria quinta immediate sequenti in sessione publica decretentur, ita tamen quod reverendissimi domini presidentes hodie in generali con- gregacione refirment suas promissiones.

Super quodam avisamento, ut fiat edictum publicum per hanc syno- dum in congregacione generali vel sessione publica, quatenus omnes com- munitates vicarii officiales seu alii quicunque reformacionem terrarum Romane ecclesie desiderantes debeant infra iiij? menses coram concilio per se vel alium. comparere ad informandum ipsam synodum de grava- minibus et abusibus, que fiunt in predictis terris, ut ipsa sancta synodus remedia valeat adhibere etc.: concordant tres deputaciones in ipso avi- samento, adiuncto per illam de communibus, quod lex generalis fiat. Et ad concipiendum formam huiusmodi edicti fuerunt? deputati reveren- dissimus ac reverendi patres domini patriarcha Anthiocenus, episcopus Aquensis et vicarius Frinsingensis. Quarta vero de pace voluit, quod pro presenti supersedeatur.

Super supplicacione domini electi S. Poncii Thomeriarum.

Super supplicaeione magistri Petri de Raedren.

Super supplicacione fratris Johannis Passard.

Super supplicacione habitatorum ducatuum Lothoringie et Barrensis.

Super faeto cantorum concilii super provisione.

Super supplicacione unius religiosi de ordine Humiliatorum.

Super supplicacione magistri D. archidiaconi Eduensis.

a) edicti et fuerunt P.

April 11.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile