Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Februar 23. 55
Ad eligendum vel reeligendum iudices loco domini Niuernensis fuerunt
surrogati domini episcopus Lausanensis et Johannes Pulcripatris et adiuncti
cum aliis. Le
Avisamentum super iudicio? fidei. — .
Quia materie fidei sunt singulariter tractande et concludende in
conciliis generalibus, ad ipsa pertinet maxime diffinicio earum et propter
eas hactenus precipue congregabantur generales synodi, cum pro diffini-
cione causarum civilium et denariorum camere apostolice sint in hoc
concilio varia consistoria, utpote vicecancellarii,j camere apostolice audi-
toris e£ dominorum de rota, neque pro rebus concilii, cuius est fides
questiones terminare, usque ad presens non fuerit ordinatum consistorium,
sed pro libito voluntatis licuerit nunc illum nune istum evocare, ex qua
re indigestius quam expediebat in rebus fidei actum est multaque promo-
venda utilia toti? populo christiano obmissa sunt in sacrorum conciliorum
derogacionem non? modicam: placeat deliberare quod in hoc sacro con-
cilio et futuris semper sit consistorium ordinarium octo doctorum? in theo-
logia et iiij in iure canonico, virorum probatorum et zelatorum fidei,
cum promotore et notario.
Item quia domini cardinales in multis implicantur, quod si contingat
aliquem cardinalem constituere iudicem fidei, cum eo eligantur duo epis-
copi sacre theologie professores, ita quod omni septimana semel consi-
storium in loco honesto teneatur, in quo questiones fidei inter partes
tractentur, que aecommoda populo christiano in ritibus et religione
: christiana fuerint, diligenter promoveantur, et que corrigenda inventa
fuerint, sacro concilio differantur.
Super prescriptis avisamentis placuerunt huiusmodi avisamenta. Et
pro duobus episcopis assistentibus domino Arelatensi iudici fidei fuerunt
deputati domini episcopi Niuernensis et Dignensis, et pro consistorio
ordinario tenendo deputati fuerunt domini et magistri Johannes Puleri-
patris, provincialis Lombardie ordinis Predicatorum et Johannes de Hun-
garia. Et exhortatur presens sacra deputacio pro communibus alias sacras
deputaciones, ut super premissis suos velint dare deputatos.
Super requesta domini promotoris, petentis facultatem dari domino
Vexionensi surrogandi loco sui in eius absencia aliquem in omnibus causis,
in quibus est deputatus, usque ad sui regressum etc., placuit huiusmodi
requesta ut petitur.
Super supplicacione domini M[ichaelis] clerici cerimoniarum, petentis
provisionem similem cantoribus factam sibi fieri etc., placuit ut petitur.
Super supplicacione magistri Egidii Caniueti, petentis collacionem
canonicatus et prebende Laudunensium sibi per reverendissimum dominum
A) ind. P. b) vicen'ie P. e) toto P. *). necnon P. *) dnorum (2)
mit Klex P.
Hw
10
15
20
25
30
35
40